Articulus 113
De qualitate novœ legis, et de virtute ejus. 2. De principio et de termino ejus.
DENIQUE lex nova præcipue est lex indita, non scripta.1 Unumquodque enim maxime illud est, quod in ipso videtur potissimum. Potissimum autem in nova lege, et in quo tota ejus virtus consistit, est gratia Spiritus Sancti. Unde specialiter lex nova est gratia Spiritus Sancti, quæ est donum inditum cordi. Secundario tamen est lex scripta, in quantum ea describit et continet quæ ad gratiam Spiritus Sancti disponunt. — Lex denique nova justificat ratione sui principalis, scilicet gratiæ Spiritus Sancti quam continet. Sed secundum litteralem expositionem occidit, secundum Augustinum, etiam quantum ad præcepta moralia, quæ nec ipsa sanarent, nisi adesset gratia Spiritus Sancti movens atque illustrans interius.
Porro triplici ratione non decuit dari novam legem a principio mundi. Prima: nam excellens gratia danda non est, nisi ante gratiæ impedimenta tollantur: quod esse non potuit, nisi per Christi passionem ac mortem. Secunda: nam imperfectum præcedit perfectum. Lex vero Christi perfecta est: non ergo ab initio dari debebat. Tertia, quoniam lex Christi est lex gratiæ. Lex vero gratiæ non erat danda, nisi prius relinqueretur homo legi naturæ, et cernens sibi illam nequaquam sufficere, humiliaretur, et sic Christi lege informaretur. — Durabit autem lex nova usque ad finem mundi, ita quod nulla lex divina ea perfectior usquam tradetur. Dicit enim Dionysius in Hierarchia ecclesiastica, quod triplex est hominum status, videlicet veteris legis, statusque patriæ, et medius horum, qui est status novæ legis. Sciendum etiam, quod secundum Augustinum libro contra Faustum, Montanus et Priscilla ponebant promissionem Christi de missione Spiritus Sancti non esse completam in Apostolis, sed in ipsis: quemadmodum Manichæi asserebant eam non nisi in Manichæo completam, quem mentiti sunt esse paracletum Spiritum Sanctum. Ideoque nullus istorum recepit librum Actuum Apostolorum, in quo manifeste docetur oppositum.
Footnotes
-
QUÆSTIO 106. ↩
Chapter 276 of 761