Skip to the text

Articulus 114

  1. An lex nova sit distincta a veteri. 2. An impleat eam. 3. An contineatur in ipsa. 4. Et utra earum sit gravior.

  2. AT vero novæ legis ac veteris unus est finis et auctor, scilicet Deus, et ut ei homines subjiciantur.1 Ideoque lex nova et vetus non distinguuntur specifice, vel ex fine, sed secundum perfectum et imperfectum. Nam nova lex perfectius atque vicinius Deo conjungit, quam vetus.

  3. Et quoniam lex nova est perfecta respectu veteris legis: ideo eam adimplet, id est, quod ei defuit, addit; et justificationem, quam illa operari non valuit, ipsa virtute passionis efficit Christi. Umbras quoque et figuras ipsius ad veritatem et effectum perducit. Sed et Christus legem implevit, quoniam circumcisus et oblatus in templo est. Christus quoque addidit præceptis veteris legis sua consilia; tutioremque viam observandi legis præcepta ostendit, dum omnino omne juramentum prohibuit, nisi in casu necessitatis.

Quantum vero ad cærimonialia, lex nova antiquam evacuat.

  1. Continetur vero lex nova in veteri, sicut perfectum in imperfecto: quemadmodum species continetur in genere, et actus in sua potentia, seu arbor in semine. Præcepta vero novæ legis dicuntur majora præceptis veteris legis, propter ampliorem explicationem ipsorum.

  2. Denique lex una dicitur gravior alia dupliciter. Primo, quantum ad exteriorem operationem ex se ipsa difficilem: et sic lex vetus est gravior nova, quia ad multa extendit se, et multas cærimonias continet. Secundo, quantum ad interiorem actionem seu promptitudinem: et sic nova est gravior veteri. Cohibet enim animum, et interiores cogitatus, actus atque affectus refrenat. Est autem, secundum Philosophum, facile operari ea quæ justus agit; sed difficile est eo modo agere quo justus agit, id est prompte et delectabiliter.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 107. ↩

Chapter 277 of 761