Skip to the text

Articulus 115

  1. Quomodo habeat se lex nova circa exteriora et interiora opera. 2. Et qualiter superaddat præceptis quædam consilia.

  2. LEX autem nova in gratia Spiritus Sancti et in vera caritate essentialiter et præsertim consistit.1 Et secundum Augustinum ad inquisitiones Januarii, non est populus Christi servilibus observationibus onerandus. Caritas autem per dilectionem operatur. Ideo lex nova præcipit opera exteriora caritatis: tam illa quæ ad gratiam introducunt, ut sunt opera sacramentorum, baptizare, communicare; quam illa quæ ex caritate et gratia producuntur, ut opera virtuosa et sancta. Unde etiam lex nova nulla alia exteriora præcipit opera, nisi sacramentalia, quæ Christus per se ipsum instituit, et moralia, quæ sunt actus virtutum, et spectant ad decem præcepta. Cærimonialia vero atque judicialia præcepta reliquit humano judicio. — Porro Christus in sermone quem fecit in monte, omnes interiores hominis actus itemque affectus rectissime atque perfecte disponit et ordinat. Docet enim quomodo aliquis habeat se in se, tam circa ultimum finem, quam circa media; qualiter etiam circa alios homo se debeat gerere; et ut nihil sibi confidat, sed Deo cuncta bona adscribat;2 nec sit homo pronus ad judicandum, nec cito indulgeat quod contra Dei reverentiam fit, quamvis propriam injuriam æquanimiter tolerare oporteat. Nec hoc præceptis veteris legis obviat. Non enim præcipitur talio nisi propter servandam justitiam, et ut secundum jura fiat, non propter appetitum vindictæ, sicut Judæi male intellexerunt.

  3. Amplius, quoniam lex nova, est lex libertatis, caritatis ac gratiæ; vetus vero, lex servitutis ac timoris: idcirco convenienter in nova lege præceptis adduntur consilia: quæ secundum se non sunt necessaria ad salutem; sed per ea pertingit homo compendiosius ad ultimum finem, qui est Deo adhærere. Deo autem tanto quis magis adhæret, quanto temporalibus minus implicatur. Omnia autem temporalia reducuntur ad tria, scilicet divitias, delicias, et honores. Et ad hæc tria exstirpanda, prout humanæ creaturæ est possibile, ordinantur consilia: in quorum abdicatione fundantur tres virtutes, in quibus omnis christiana consistit religio. Paupertas namque contemnit divitias; castitas, delicias; obedientia, honores, quos amat superbia.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 108. ↩

  2. QUÆSTIO 109. ↩

Chapter 278 of 761