Skip to the text

Articulus 116

  1. An sine gratia possit homo aliquod verum cognoscere. 2. Vel aliquod bonum operari. 3. An Deum super omnia diligere. 4. An legis præcepta servare. 5. An vitam promereri æternam.

  2. UNICUIQUE autem creaturæ dedit Deus creator aliquam naturalem virtutem seu potentiam, per quam potest perficere propriam operationem, ac naturalem attingere perfectionem seu finem. Quum ergo homo sit naturaliter rationalis et intellectualis naturæ, constat quod naturales veritates cognoscere potest absque supernaturali gratiæ dono. Et quia Augustinus quandoque hujus oppositum dixit, idcirco verba sua retractavit.

  3. Nihil quoque meritorium potest homo operari vel velle sine dono gratuito. Et multo magis indiget homo gratia post corruptionem naturæ, id est post amissionem originalis justitiæ, quam ante.

  4. Unde in statu naturæ integræ homo naturaliter dilexit Deum super omnia, id est plus quam se ipsum, et omnia propter ipsum. Et hoc quoque angelis ante confirmationem convenit secundum naturalia eorum, et omni creaturæ eo modo quo ei competit summum bonum amare. Cujus ratio est: nam bonum partis naturaliter ordinatur ad bonum commune, et dependet ab illo. Deus autem est bonum commune et universale, a quo cuncta dependent, sine quo nihil subsistere valet. Ideo naturale est omni creaturæ, ut Deum super omnia naturali amore amet. Tamen in statu naturæ corruptæ non potest homo ex puris naturalibus Deum super omnia diligere; sed quærit unusquisque proprium et privatum particulareque bonum, quoniam natura per peccatum est læsa: et ideo indiget primo per gratiæ infusionem sanari, et ad naturalem integritatem reduci.

  5. Denique in statu naturæ integræ potuit homo per sua naturalia, præcepta legis implere quantum ad substantiam operis, non autem quantum ad modum agendi, ut scilicet ex caritate hoc faceret et propter debitum finem; sed in statu naturæ corruptæ homo ista non potest implere, nisi natura per gratiam ante sanetur.

  6. Et quoniam vita æterna est supernaturalis hominis finis, eam adipisci non potest nisi per supernaturalia media, id est dona gratuita. Propter quod ait Apostolus: Gratia Dei, vita æterna.

Chapter 279 of 761