Articulus 117
An sine gratia queat se homo ad gratiam præparare, 2. a peccato resurgere, 3. peccatum vitare.1 4. Et utrum homo existens in gratia valeat sine alia gratia bonum facere et peccata vitare, 5. atque in bono perseverare.
AD consequendam autem seu acquirendam gratiam Dei habitualem, id est donum in anima stabile atque supernaturale, non requiritur alia gratia habitualis: sic enim iretur in infinitum; sed requiritur aliquod donum gratuitum Dei moventis interius atque ad bonum inspirantis. Nam secundum ordinem finium est ordo causarum agentium. Deus autem est ultimus finis et primus motor atque efficiens. Oportet ergo ut convertat suum effectum, id est creaturam, ad se. Sed hominem convertit ad se speciali modo, scilicet ut ad ultimum beatitudinis veræ objectum: ad quod requiritur gratuitum Dei donum, utpote quod homo se ad Deum hoc modo convertat.
Denique non est idem ab actu peccati cessare, et a peccato resurgere. Homo enim peccando triplex malum incurrit, videlicet: maculam, per hoc quod perdit gratiæ ornamentum; item naturæ læsionem, per hoc quod voluntas a primo et summo bono deordinatur; tertio quoque incurrit reatum, id est æternæ pœnæ debitum propter mortale peccatum. Nullum autem horum sine gratia potest restitui, nec sine gratia habituali reparari. Decor enim gratiæ non est nisi ex illustratione lucis divinæ, per quam solam natura sanatur et Deus placatur.
Porro in statu naturæ integræ potuit homo sine gratia habituali ab omni peccato, etiam veniali, abstinere, quum peccatum non sit nisi recessus ab eo quod est secundum naturam. In statu autem naturæ corruptæ homo non potest a peccato cavere sine gratia habituali naturam sanante: imo non potest in ista vita omnia venialia peccata vitare, propter sensualitatis corruptionem. Potest equidem vitare singula, sed non omnia. Nam dum uni motui conatur resistere, alter potest insurgere. Similiter, ante gratiæ justificantis reparationem potest vitare singula peccata mortalia: non tamen potest diu vitare omnia, quoniam teste Gregorio, peccatum quod mox per pœnitentiam non deletur, suo protinus pondere trahit ad aliud.
Præterea dupliciter indiget homo gratia, id est auxilio Dei. Indiget enim habituali gratiæ dono, quo natura sanetur, et sanata ad operandum ea quæ naturalem facultatem transcendunt erigatur. Secundo, eget homo auxilio Dei, ut a Deo moveatur, quum nullum agens secundum moveat nisi in virtute primi moventis. Homo igitur qui est in gratia habituali, non indiget alia gratia habituali quantum ad primum; sed eget auxilio gratiæ quoad secundum. Nam gratia habitualis non aufert sensualitatis infectionem, nec omnimodam intellectus obscuritatem, voluntatisque instabilitatem: ita quod propter varios rerum eventus nos ipsos ignoremus, et quid nobis expediat nesciamus. Unde a Deo dirigi indigemus et protegi.
Amplius, perseverantia uno modo est quædam firmitas animi contra tristitias, sicut continentia contra concupiscentias. Secundo modo, dicitur habitus quo quis proponit perseverare in bono usque in finem. Et utroque modo simul infunditur cum gratia, sicut et ceteræ virtutes. Tertio, perseverantia dicitur continuatio boni usque ad finem. Et ad hanc non eget homo alia gratia habituali, sed Dei auxilio ipsum dirigente, et contra adversa defendente: pro quo auxilio semper orandus est Deus a justis.
Footnotes
-
Rom. VI, 23. ↩
Chapter 280 of 761