Skip to the text

Articulus 118

  1. Quid sit gratia. 2. An sit qualitas. 3. An distinguatur a virtute infusa. 4. Et de ejus subjecto.

  2. GRATIA porro tripliciter sumitur.1 Uno modo, pro dilectione: ut quum dicimus, Iste habet gratiam regis, id est, rex habet eum carum. Secundo, pro dono gratis impenso: ut quum dicitur, Hanc gratiam facio tibi. Tertio, pro recompensatione beneficii gratis collati, quemadmodum dicimus, gratias agere benefactori. His autem duobus ultimis modis gratia est aliquid in eo qui gratiam accipit. Dilectio autem Dei est causa bonitatis in creaturis. Et ergo quamlibet dilectionem Dei sequitur aliquod bonum in creatura: et secundum differentiam talium bonorum consideratur distincta dilectio Dei.

B Bona enim naturalia procedunt ex illo Dei amore quo dicitur Deus omnia diligere quæ creavit. Alia quoque est dilectio Dei specialis in Deo, secundum quam trahit rationalem creaturam in se, supra conditionem naturalem, ad participationem boni divini. Secundum hanc autem dilectionem Deus dicitur aliquem diligere simpliciter, utpote volens ei bonum æternum, quod ipse est. Per hoc ergo quod homo dicitur gratiam Dei habere, signatur quoddam supernaturale in homine donum, a Deo descendens. Interdum tamen gratia Dei dicitur æterna ac propria ejus dilectio: secundum quod dicitur gratia prædestinationis, prout Deus gratuito quosdam sine omni merito elegit, quemadmodum ait Apostolus:2 Prædestinavit nos in adoptionem filiorum, in laudem gloriæ gratiæ suæ.

  1. Insuper, gratia si accipiatur pro habituali dono, est qualitas animæ. Si vero sumatur pro auxilio Dei, quo movemur a Deo atque dirigimur; sic non est qualitas animæ, sed motus ejus, id est effectus vel impressio divinæ inspirationis seu influxionis in animam. Gratia autem dicitur justificare vel agere in animam, non efficienter, sed formaliter: sicut albedo efficit album.

  2. At vero quidam posuerunt gratiam et virtutes esse idem secundum essentiam, et sola ratione distingui: ut scilicet dicatur gratia, in quantum facit Deo gratum, et virtus, prout reddit hominem promptum ad agendum. Et hoc videtur sensisse Magister secundo Sententiarum. Sed hoc non apparet. Virtus enim, secundum Philosophum septimo Physicorum, est dispositio perfecti ad optimum. Perfectum quoque est, quod secundum naturam suam bene dispositum est. Virtus ergo disponit aliquem in ordine ad præexsistentem naturam. Et sicut virtutes acquisitæ disponunt naturam ad naturalem finem, sic virtutes infusæ disponunt ad finem supernaturalem. Quemadmodum itaque lumen naturale est aliquid præter virtutes acquisitas, quæ in ordine ad naturale rationis lumen dicuntur; sic lumen gratiæ, quod est quædam divinæ naturæ participatio, est aliud præter virtutes infusas, quæ ab illo lumine derivantur, atque ad ipsum referuntur.

  3. Ex quibus innotescit, quod subjectum gratiæ non est potentia animæ. Omnis enim perfectio potentiæ habet rationem virtutis. Sed sicut gratia est prior virtute, sic subjectum ejus est prius subjecto virtutum. Ideoque subjectum gratiæ immediatum est ipsa essentia animæ, quæ per gratiam divinæ efficitur consors naturæ. Et sicut ab essentia animæ fluunt ejus potentiæ, sic virtutes fluunt a gratia, quæ etiam se habet ad voluntatem sicut motor ad mobile. Unde secundum Augustinum in Hypognostico, gratia comparatur ad voluntatem ut sessor ad equum.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 110. ↩

  2. Ephes. 1, 5, 6. ↩

Chapter 281 of 761