Articulus 119
De multiplici divisione gratiæ. 2. Et de comparatione gratiarum.
PRIMA demum divisio gratiæ ponitur, quod gratia duplex est, scilicet gratum faciens, et gratis data. Quæ enim a Deo sunt, ordinata sunt. Ordo quoque in hoc consistit, secundum Dionysium, ut unus per alium reducatur ad Deum. Gratia ergo per quam homo se ipsum ad Deum per caritatem convertit, est gratia gratum faciens. Illa vero per quam alterius conversioni ad Deum cooperatur, est gratia gratis data: datur quippe supra facultatem naturæ, meritumque personæ.
De qua ait Apostolus: Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. — Secunda divisio gratiæ est, per gratiam operantem et cooperantem. Quæ divisio vera est, tam de habituali gratiæ dono, quam de gratuita divini auxilii motione, quo ad bene volendum atque agendum movemur.
Motio enim seu operatio Dei in anima est duplex. Una, per quam mens nostra movetur et non movet: ut sunt interiores actus voluntatis, præsertim quum quis incipit velle bonum, qui ante voluit malum.
Et quantum ad hujuscemodi actus, attenditur gratia operans. Alia est motio animæ, secundum quam movetur et movet: ut actus exterior, qui originaliter a gratia fluit, et tamen a voluntate causatur. Et secundum hoc dicitur gratia cooperans, secundum Augustinum libro de Gratia et libero arbitrio. Conformiter, gratia habitualis duos sortitur effectus, videlicet: Esse, in quantum sanat atque justificat Deoque gratum facit: et sic est gratia operans. Dicitur etiam gratia cooperans, quoad secundum effectum gratiæ, qui est operatio, in quantum ex interiori gratia actio causatur exterior. — Tertia divisio gratiæ est, in gratiam prævenientem et subsequentem. Tam ista divisio, quam immediate præcedens, accipitur secundum diversos effectus, quocumque modo gratia sumatur. Habet autem gratia quinque effectus: primo, animam sanat; secundo, per eam anima bona vult; tertio, per eam volita digne exsequitur; quarto, facit gratia in bono hominem perseverare; quinto, ad regnum perducit cœleste. In his ergo effectibus dicitur gratia præveniens, in quantum primum actum producit; et subsequens, in quantum causat effectum secundum: et ita de effectibus ceteris. Unde in libro de Natura et gratia asserit Augustinus: Prævenit gratia, ut sanemur; subsequitur, ut sanati vegetemur; prævenit, ut vocemur; subsequitur, ut glorificemur. Gratia ergo præveniens et subsequens essentialiter una est.
Præterea, gratia gratis data dividitur secundum illa quæ requiruntur ad hoc quod unus alteri cooperetur ad salutem. Ad quod tria exiguntur : primo, ut divina plene cognoscat; secundo, ut ea probare possit; tertio, ut ea convenienter aliis queat proferre. Quantum vero ad primum, tria sunt necessaria. Primo, ut divinorum instructor principia sacræ Scripturæ, id est articulos fidei, certissime noscat: et quoad hoc, fides ponitur gratia gratis data. Dicitur enim nunc fides certitudo de rebus invisibilibus, quæ oportet in sacra doctrina præsupponere tanquam principia. Secundo, oportet ut bene se habeat circa principales conclusiones: et sic est sapientia, quæ est divinorum cognitio. Tertio, ut possit suam doctrinam per exempla deducere: et sic est scientia, quæ est humanarum notitia rerum. Nam invisibilia Dei per visibilia cognoscuntur.1 Confirmatio vero seu probatio divinorum est per ea quæ divinæ virtuti sunt propria: et hoc, dupliciter. Primo, ut doctor veritatis catholicæ ea faciat quæ Deo sunt propria, puta miracula: sive sint ad salutem corporum, ad quam pertinet gratia sanitatum; sive ordinentur dumtaxat ad divinæ virtutis manifestationem, ut statio solis, divisio maris. Secundo, ut ea manifestet quæ soli Deo patescunt, videlicet contingentia futura et secreta cordium: et sic est prophetia et discretio spirituum. Facultas vero proferendi attenditur: vel quantum ad idioma, et sic sunt genera linguarum; vel quantum ad sensum dicendorum, et ita est interpretatio sermonum.
- Porro gratia gratum faciens dignior est gratia gratis data. Nam gratia gratis data solum disponit ad ultimum finem, ut miracula facere, futura prædicere, sermo sapientiæ, id est abundans facultas sapientiæ convincendi adversarios fidei sanctæ. Sed gratia gratum faciens directe ac immediate Deo conjungit.
Footnotes
-
Rom. 1, 20. ↩
Chapter 282 of 761