Skip to the text

Articulus 120

  1. Quod solus Deus est causa efficiens gratiæ. 2. An exigatur dispositio in recipiente. 3. An ad talem dispositionem sit necessario consequens gratia. 4. An gratia sit æqualis in omnibus. 5. Et utrum quis scire possit se esse in gratia.

  2. NIHIL denique agere potest ultra propriæ naturæ dignitatem ac gradum.1 Quum ergo sit gratia supernaturale bonum, constat quod a nullo causari possit nisi a Deo. Unde humanitas Christi et sacramenta Ecclesiæ non causant gratiam nisi instrumentaliter.

  3. Porro ad susceptionem gratiæ habitualis requiritur dispositio hominis per liberum arbitrium: quam tamen Deus facit. Forma enim non est nisi in materia prædisposita. Sed gratia quæ est motio divina ad bene agendum, non exigit præviam præparationem: imo quælibet præparatio et omnis motus liberi arbitrii bonus est ex auxilio gratiæ Dei, sive illa dispositio sit subita vel morosa.

  4. Ad hanc autem præparationem necessario sequitur infusio gratiæ: non ex parte liberi arbitrii, cujus virtutem gratia excedit; sed ex parte Dei. Non tamen est ista necessitas coactionis, sed infallibilitatis. Dei enim intentio falli non potest. Sed ipse ordinavit ut omnis qui se ad gratiam parat, faciendo quod in se est, gratiam adipiscatur.

  5. Palam est autem gratiam majorem esse in uno quam in alio: non ex parte finis (nam quælibet gratia unit cor immediate ultimo fini); sed ex parte subjecti, prout unus ad gratiam magis dispositus est, eamque magis participat, quam alius. Cujus prima ratio esse non potest nisi ex divina ordinatione, per quam electis viæ præparantur perveniendi ad gratiam. Deus namque gratiæ suæ dona variis modis dispensat, ut pulchritudo Ecclesiæ ex hoc magis reluceat.

  6. Præterea aliquid potest cognosci tripliciter. Primo, per divinam revelationem: et sic aliqui scire possunt se esse in gratia, sicut Paulo dictum est:2 Sufficit tibi gratia mea. Secundo, scit homo aliquid per se ipsum: et hoc, dupliciter, scilicet: Certitudinaliter; et sic nullus scire potest se esse in gratia. Nihil enim certe agnoscitur, nisi per cognitionem principii. Non enim sciri potest conclusio, nisi prima principia agnoscantur. Deus autem, qui est causa gratiæ, in præsenti per se et in se cognosci non potest. Ideo scriptum est: Si venerit ad me, non videbo eum ; si autem abierit, non intelligam.3 Secundo scit homo aliquid per se ipsum conjecturaliter per aliqua signa. Et sic qui sentit dulcedinem Dei, seque delectari in Domino, mundana quoque contemnere, nec est sibi de mortali conscius culpa, scire potest conjecturaliter se esse in gratia. Verumtamen ista notitia imperfecta exsistit. Dicit enim Apostolus: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum.4

Footnotes

  1. Quæstio 112. ↩

  2. II Cor. xii, 9. ↩

  3. Job ix, 11. ↩

  4. I Cor. iv, 4. ↩

Chapter 283 of 761