Skip to the text

Articulus 121

  1. Quid sit justificatio impii. 2. Et an requiratur ad eam infusio gratiæ. 3. An motus liberi arbitrii. 4. An motus fidei. 5. An motus liberi arbitrii contra peccatum. 6. An remissio culpæ.

  2. SICUT autem calefactio passiva est motus ad calorem, sic justificatio passiva est motus ad justitiam.1 Qui quidem motus dupliciter fit. Uno modo, ex sola privatione ad habitum: et sic qui non est injustus nec justus, dicitur justificari per gratiæ infusionem. Alio modo, ex contrario in contrarium per quamdam mutationem (et sic nunc sumitur justificatio): prout peccator ab injustitia expurgatur, et ad justitiam tendit. Et tangitur hic justitia communiter pro rectitudine hominis ad se ipsum et ad Deum, secundum quod inferiora subduntur rationi, et ratio Deo.

  3. Hæc autem justificatio sine gratiæ infusione non fit. Non enim peccatum dimittitur, nisi quum Deus pacatur. Pax autem est caritatis effectus. Deus vero non diligit, nisi cui gratiam tribuit. Dilectio enim Dei ex parte divini actus est æterna et invariabilis; sed secundum effectum dicitur interrumpi, prout nos a Deo relinquimur vel revocamur.

  4. At vero justificatio est Deo movente. Deus autem unumquodque movet secundum suæ capacitatem et dispositionem naturæ. Homo vero est naturaliter liberum habens arbitrium. Et ergo Deus non justificat habentem usum rationis, nisi simul movendo liberum arbitrium: imo infundendo gratiam, simul movet arbitrium ad gratiæ acceptationem. Si vero quis aliquando usum rationis habuit, et postea perdidit aliquo modo, non justificatur nec gratiam suscipit per aliquod sacramentum, nisi illud ante in proposito habuit: quod sine liberi arbitrii motu esse non valuit.

  5. Et quoniam primus motus mentis in Deum est per fidem, quæ est omnis boni origo; ideo ad justificationem exigitur ut motus liberi arbitrii ex fide causetur. Nec deest motus caritatis, sine qua nihil meritorium est.

  6. Denique ad eamdem spectat virtutem, unum oppositorum prosequi, et aliud fugere: sicut et motus est recessus a termino a quo, et accessus ad terminum ad quem. Unde, sicut ad justificationem impii oportet concurrere liberi motum arbitrii ad consentiendum justitiæ, sic oportet ut idem arbitrium renitatur peccato, et fugiat illud.

  7. Quarto, exigitur remissio culpæ. Nam per hoc justificationis motus completur, quod culpa dimittitur.

Footnotes

  1. Questio 113. ↩

Chapter 284 of 761