Articulus 122
An justificatio fiat in instanti. 2. De ordine eorum quæ ad justificationem con- currunt. 3. An justificatio impii sit maximum opus Dei. 4. Et utrum sit miraculosa.
JUSTIFICATIO itaque in infusione gratiæ præsertim consistit. Per hanc enim liberum arbitrium movetur, et culpa remittitur. Gratia autem in instanti infunditur. Non enim fit mora in introductione formæ in subjectum, nisi propter indispositionem materiæ: quam motor vel agens non potest in instanti disponere, sed indiget tempore. Deus autem et gratiam causat, et dispositionem ad eam. Quum ergo virtus divina sit immensa, potest subito subjectum ad gratiam præparare: quamvis interdum talis dispositio paulatim a Deo fiat.
Quamvis autem justificatio impii sit instantanea, tamen inter ea quæ requiruntur ad eam, est ordo. Nam naturali ordine prior est infusio gratiæ, quoniam in omni motu prior est motio moventis. Deus autem est causa motiva justificationis. Dehinc secundo loco ponitur motus liberi arbitrii in Deum, quod movetur a Deo. Tertio loco sequitur motus liberi arbitrii contra peccatum. Remissio vero culpæ est ultimum, quia ad ipsam totus motus ordinatur. Tamen ex parte hominis prior est remissio culpæ, quam infusio gratiæ. Oportet enim impedimentum auferri, ante introductionem oppositi.
Amplius, dupliciter aliquod opus magnum vocatur. Uno modo, ex parte modi agendi: et sic creatio est majus opus quam justificatio impii, quia fit aliquid ex nihilo. Secundo, dicitur opus magnum, ratione ejus quod fit: et sic justificatio, quæ terminatur ad bonum divinæ participationis supernaturale atque æternum, est majus opus quam creatio, quæ terminatur ad esse naturale atque mutabile. Unde Augustinus ait: Majus est justificare impium, quam creare cœlum et terram. Verumtamen aliquid dicitur magnum dupliciter, scilicet: secundum quantitatem vel magnitudinem absolute; et secundum quantitatem proportionis, quemadmodum dicimus: Iste est parvus mons; et, Istud est magnum granum. Primo igitur modo glorificatio sancti est major quam justificatio impii, quoniam lumen gloriæ excellit gratiæ donum. Sed secundo modo justificatio est majus opus quam justi glorificatio: plus namque excedit donum gratiæ dignitatem peccatoris, qui fuit pœna dignus, quam lumen gloriæ dignitatem justi, qui per justitiam beatitudinem meruit. Unde Augustinus dicit: Judicet qui potest, an majus sit angelos justos creare, quam impios justificare. Certe si æqualis est utrobique potentia, hic tamen est major misericordia. Et sciendum, quod bonum gratiæ unius hominis est majus et dignius quam bonum naturale totius universi.
Adhuc autem, in operibus miraculosis tria concurrere solent. Primo, quod a solo Deo fiant, qui est causa summe incognita: et sic omne opus quod a solo Deo fit, dicitur miraculosum, ut creatio mundi, justificatio impii, transsubstantiatio panis. Secundo, quod forma inducatur supra naturalem facultatem materiæ, ut in suscitatione mortui. Sic autem justificatio impii non est miraculosa: nam eo ipso quod anima rationalis ad Dei imaginem est creata, capax est gratiæ. Tertio, quod effectus sit præter solitum cursum vel modum agendi, ut quum infirmus subito curatur a Deo, qui tamen a medicis vel a natura successive poterat sanari. Et sic justificatio impii interdum est miraculosa, videlicet quum gratia totaliter hominem prævenit, implet, et subito perficit: ut in Paulo, cujus conversio quasi miraculosa solenniter commemoratur in Ecclesia. Quandoque non est miraculosa, ut quum quis paulatim perfectioni propinquat.
Chapter 285 of 761