Articulus 123
An homo possit a Deo aliquid mereri.
An vitam æternam possit sine gratia promereri, 3. vel cum gratia ex condigno. 4. An gratia sit principium merendi mediante ca- ritate. 5. Et an quis possit primam gratiam promereri.
MERCES vero et meritum idem important, videlicet recompensationem pro labore vel opere impenso alicui, quæ est quasi pretium ejus qui recipit.1 Sicut ergo reddere justum pretium pro re accepta, est actus justitiæ; sic rependere mercedem pro labore aut opere, est actus justitiæ. Justitia autem est quædam æqualitas: ideo inter eos est simpliciter justitia, quorum est simplex æqualitas. Inter Deum autem et hominem est summa, imo immensa inæqualitas atque distantia. Unde nec proprie loquendo est inter Deum et hominem justitia, sed quædam proportio ac modus justitiæ. Et simile est de merito. Sic ergo inter Deum et hominem non est ratio meriti atque justitiæ, nisi metaphorice, scilicet in quantum homo agit secundum modum suæ naturæ congruentem. Modus autem et mensura virtutis humanæ a Deo sunt. Meritum ergo hominis apud Deum non est nisi secundum præsuppositionem ordinationis divinæ: quatenus scilicet id homo a Deo acquirat per modum mercedis, ad quod dedit ei Deus operandi virtutem. Et quoniam hæc actio est per liberi arbitrii usum, sortitur rationem meriti. Et quamvis Deo teneamur omne quod sumus et possumus; tamen in quantum hoc possumus propria voluntate, non naturaliter neque coacte, meremur: alioqui actus justitiæ non esset meritorius. Non tamen efficitur Deus nobis debitor simpliciter, sed solum ex suæ ordinationis suppositione, in quantum est debitum ut ejus ordinatio impleatur.
Præterea, quoniam vita æterna est supernaturalis finis, ex puris naturalibus adipisci non potest; sed indiget homo supernaturali gratiæ dono, ut sæpe deductum recordor.
Denique, si opus meritorium consideretur secundum suam substantiam, et prout est actus ex libero procedens arbitrio;2 sic non est vitæ æternæ meritorium ex condigno, propter inæqualitatem prædictam, sed solum secundum congruentiam. Congruit enim ut ei qui agit secundum suam possibilitatem, Deus retribuat secundum suæ virtutis excellentiam. Si vero loquamur de opere meritorio prout procedit ex gratia Dei; sic est meritorium vitæ æternæ ex condigno. Sic enim attenditur meriti vigor ac valor secundum potestatem Spiritus Sancti moventis. Item, per gratiam homo fit consors divinæ naturæ, et assimilatur Filio Dei, cui ex jure naturali debetur æterna hereditas.
Amplius, per caritatem gratia maxime meretur et agit. Vita enim æterna est ipsa Deitatis beata fruitio. Motus autem mentis humanæ ad hanc fruitionem est actus proprius caritatis. Item, quod ex caritate fit, est maxime voluntarium, et per consequens maxime meritorium.
Præterea nullus mereri potest gratiam primam: tum quia de ratione gratiæ est ut sit donum gratuitum; nam secundum Apostolum, si datur ex operibus, jam gratia non est gratia; tum quoniam gratia omnem naturalem dignitatem et virtutem excedit.
Footnotes
Chapter 286 of 761