Articulus 124
Utrum unus homo possit alteri gratiam promereri primam. 2. An possit sibi ipsi post lapsum mereri reparationem. 3. An queat mereri sibi augmentum caritatis aut gratiæ. 4. An perseverantiam finalem. 5. Et an temporalia bona cadant sub merito.
EX præinductis igitur elucescit, quo modo aliquis per gratiam dupliciter mereatur vitam æternam, scilicet ex condigno, et ex quadam congruentia. Nullus ergo homo præter Christum potest alteri promereri gratiam primam ex condigno. Condignitas namque meriti est ex motione gratiæ Spiritus Sancti. Gratia autem Spiritus Sancti nullum post Christum movet, nisi ut ipse vitam æternam consequatur: unde nec meritum condignum ultra se ipsum valet extendi. Congruentia vero meriti est per gratiam, in quantum opus caritatis ex libero procedit arbitrio. Congruit autem ac decet ut homo in gratia exsistens, qui Dei voluntatem implet, a Dei voluntate secundum proportionem amicitiæ exaudiatur, etiam pro alio: quamvis quandoque impedimentum occurrat ex parte ejus pro quo funditur deprecatio justi, quemadmodum Jeremiæ quintodecimo habetur:1 Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Verumtamen, multum valet deprecatio justi assidua, Jacobo teste.2 Christus vero movetur per gratiam, in quantum est caput Ecclesiæ: et sic aliis ex condigno promeretur.
Porro post lapsum non potest quis sibi reparationem mereri ex se: nec ex condigno, quia non movetur a Spiritu Sancto; neque ex congruo: nam peccatum interveniens congruentiam impedit pro se ipso sicut pro alio. Et sciendum, quod quilibet actus caritatis meretur absolute vitam æternam, sed per peccatum sequens impeditur homo a consecutione effectus.
Denique id ad quod se motio gratiæ extendit, cadit sub merito. Motus autem gratiæ se extendit non solum ad terminum motus, id est ad gloriam æternam, sed etiam ad progressum continuum usque ad finem: qui progressus in caritatis augmento consistit. Caritas ergo seu gratia augeri potest per bonum opus, juxta illud: Justorum semita quasi lux splendens, procedit usque ad perfectum diem (qui utique dies est gloriæ).3 Et ergo Augustinus ait: Caritas meretur augeri, quatenus aucta mereatur perfici. Quolibet autem actu meritorio meretur homo gratiæ augmentum, sicut et gratiæ consummationem, seu vitam æternam. Sed quemadmodum vita æterna non statim redditur, sed suo tempore; ita nec gratia statim augetur, sed suo tempore, scilicet quum fuerit homo ad gratiæ amplioris susceptionem sufficienter dispositus.
Amplius autem, vita æterna cadit sub merito, in quantum est terminus motionis divinæ per gratiam hominem moventis. Liberum quippe arbitrium hominis est flexibile ad bonum et malum. Et ergo dupliciter potest homo perseverantiam in bono sortiri. Uno modo, quando voluntas ejus determinatur ad bonum, sicut in patria. Secundo, per motionem divinam quæ hominem inclinat ad bonum usque in finem. Illud autem cadit sub merito hominis, quod ad liberum comparatur arbitrium seu motum ipsius prout a Deo dirigitur tanquam terminus, non autem quod comparatur ad motum prædictum velut principium. Ideoque perseverantia gloriæ, quæ est terminus prædicti motus arbitrii, cadit sub merito: non autem perseverantia viæ; sed dependet dumtaxat ex motione divina, quæ est principium omnium meritorum. Cuicumque ergo gratia perseverantiæ datur, a Deo gratis confertur.
Præterea, eo modo quo temporalia bona sunt hominis bona, sic cadunt sub merito. Duplex est autem bonum hominis, scilicet: finale bonum, quod est simpliciter bonum; et ea quæ ordinant atque perducunt ad illud, ut virtus et scientia formata, et etiam temporalia prout sunt spiritualium instrumenta bonorum. Nam sic a Deo justis providetur, quantum de temporalibus bonis necessarium est atque expediens. Si vero considerentur bona temporalia secundum se et absolute, non sunt bona hominis simpliciter, sed secundum quid. Sic quoque cadunt sub merito, non simpliciter, sed secundum quid: in quantum aliquis ad temporalia agenda movetur, nec in eis tamen finem constituit, neque finaliter ea a Deo desiderat; sed potius verum divinumque bonum finaliter cupit, quod est Deus sublimis et benedictus. Amen.
SUMMÆ
FIDEI ORTHODOXÆ LIBER TERTIUS
Footnotes
Chapter 287 of 761