Præfatiuncula
OMNIS gloria ejus filiæ regis ab intus. Ps. XLIV, 14.
Decor quem in rationalibus creaturis amat Altissimus, in interiori venustate consistit: quæ in ornatu virtutum ac scientiali splendore essentialiter arbitranda est. Nempe quemadmodum corporalis pulchritudo est debita partium habitudo quoad se invicem atque ad totum, cum congruentis perfusione coloris; sic spiritualis pulchritudo est ordinatio omnium interiorum affectionum ac motuum, quod ad virtutes pertinet, cum splendido quodam candore, quem sapientia atque scientia causant.
Denique in superiori libro habita est consideratio de virtutibus vitiisque oppositis, ac passionibus, et aliis moralem materiam concernentibus in universali; nunc autem de eisdem in speciali est dicendum. Omnium vero virtutum pluralitas ad septem virtutes reducitur. Quarum tres sunt theologicæ, scilicet fides, spes, caritas: de quibus in primis loqui congruit. Aliæ quatuor sunt virtutes cardinales, ad quas reducuntur omnes ceteræ virtutes morales: et ergo in considerationibus virtutum cardinalium, tractare oportet de virtutibus annexis. Sed et de donis et fructibus ac beatitudinibus determinare necesse est, simul cum ipsis virtutibus quibus conveniunt. Intellectualium autem virtutum (quæ quinque sunt) una est prudentia, quæ inter cardinales continetur et ponitur. Ars autem ad moralem non spectat: quia moralis est circa agibilia; ars vero est recta factibilium ratio. Ceteræ tres virtutes intellectuales, videlicet sapientia, scientia, et intellectus, etiam in ipso suo nomine cum donis Spiritus Sancti conveniunt: ideoque de ipsis quoque dicetur, quando de donis sermo occurret. His autem peractis, nihil moralium erit intactum.
SUMMÆ
FIDEI ORTHODOXÆ LIBER TERTIUS
DE VIRTUTIBUS TAM THEOLOGICIS QUAM CARDINALIBUS, DE EARUM DIVISIONIBUS AC PARTIBUS, DE VIRTUTIBUS EISDEM ANNEXIS, ET VITIIS CONTRA OPPOSITIS, DE DONIS ITEM AC FRUCTIBUS.
Chapter 288 of 761