Skip to the text

Articulus 1

Utrum objectum fidei sit veritas prima.

ADVERTENDUM, quod in objecto scientialium seu cognoscitivorum habituum, duo considerantur :1 unum quasi materiale, videlicet res ipsa quæ scitur ; aliud velut formale, id scilicet per quod res ipsa cognoscitur, quod est formalis ratio objecti : quemadmodum præmissæ sunt media et ratio cognoscendi conclusionem. Itaque si in objecto fidei pensemus formalem rationem objecti, quod scilicet est ratio cognoscendi ea quæ credenda traduntur ; sic veritas prima objectum est fidei, quoniam fides nulli assentit nisi quia divinitus est revelatum. Unde fides, quæ est virtus theologica, divinæ ac primæ veritati innititur. Si autem attendamus materiale objectum, tunc omnia possunt appellari fidei objectum quæ nobis proponuntur credenda, videlicet humanitas Christi, sacramenta Ecclesiæ, etc. Quia tamen hujusmodi sub fidei assensu non cadunt nisi prout ordinem aliquem ad Deum habent, in quantum videlicet sunt effectus Deitatis, quibus homo juvatur ut tendat ad Deum ; ideo etiam de materiali objecto loquendo, prima veritas, seu Deus, quoddam fidei objectum vocatur, eo quod ad ipsum cetera ordinentur. Propter quod Dionysius septimo capitulo de Divinis nominibus ait : Est autem fides circa simplicem et semper exsistentem veritatem, quæ est prima æternaque veritas.

Footnotes

  1. DIV.THOM. SUMMÆ THEOL. 2ª 2º, q. 1. ↩

Chapter 289 of 761