Skip to the text

Articulus 2

  1. An complexa possint esse fidei objectum. 2. Et an fidei possit subesse falsum.

  2. DENIQUE de objecto fidei dupliciter possumus loqui. Uno modo, ex parte rei creditæ, scilicet prout res est in se ipsa : et sic objectum fidei est quid incomplexum, videlicet res de qua fides habetur, scilicet Deus. Alio modo, attendi potest fidei objectum ex parte credentis, prout res ipsa est in intellectu credentis. Semper enim, secundum Boetium, cognita sunt in cognoscente secundum modum cognoscentis. Quoniam ergo connaturale est intellectui nostro, ut componendo et dividendo veritatem agnoscat, ut tertio de Anima patet; propterea ex parte nostri, complexum per modum enuntiabilis potest fidei dici objectum. Unde sicut intellectus divinus propter suam perfectionem complexa atque composita incomplexe cognoscit; sic intellectus humanus ob suum defectum, ea quæ in se simplicia incomplexaque sunt, per complexionem et propositionalem enuntiationem agnoscit.

  3. Præterea, sicut sexto Ethicorum ait Philosophus, nulla virtus perficiens intellectum se habet ad falsum, secundum quod falsum est malum intellectus. Quum ergo sit fides intellectum perficiens, non habet se nisi ad verum. Sciendum est itaque, quod nihil subest alicui potentiæ, actui vel habitui, nisi mediante ratione formali objecti: sicut conclusio sciri non potest nisi per medium, nec color nisi per lumen. Dictum est autem, quod veritas prima est formalis ratio objecti fidei. Ideo nihil fidei subest, nisi quod stat sub veritate divina, sub qua falsum non stat, sicut non ens stare nequit sub ente. Unde fidei subesse non valet falsum. Et si fidelis in aliquo erret circa fidem, non est hoc ex fide, sed ex conjectura humana. Omnes quoque virtutes intellectum perficientes, excludunt falsum. Dicit autem Thomas, quod virtutes appetitivam partem perficientes non excludant totaliter falsum, quum tamen ipsemet dicat, quod de ratione virtutis sit, ut se habeat tantum ad bonum.

Chapter 290 of 761