Articulus 3
An visum vel scitum possit fidei esse objectum.
PORRO fides importat intellectus assensum ad id quod creditur. Intellectus autem dupliciter alicui assentit. Primo, ex ratione sumpta ex parte objectorum: quorum aliqua sunt per se nota, ut prima principia; aliqua vero deducuntur ex primis principiis. Secundo, assentit intellectus alicui, non quia movetur ad hoc per rationem ex objecto acceptam, sed per quamdam propriæ voluntatis electionem, qua magis inclinat se ad assensum unius partis quam alterius. Quod si talis assensus est cum dubitatione atque formidine, erit opinio; si autem cum certitudine, erit fides. Illa vero videri dicuntur, quæ per se ipsa ad sui agnitionem intellectum movent vel sensum. Unde nec fides neque opinio esse potest de visis, nisi videre valde communiter accipiatur, quemadmodum ait Apostolus:1 Videmus nunc per speculum in ænigmate. Et Augustinus dicit in libro de Verbis Domini, quod quilibet sensus visus vocatur; imo quandoque unaquæque notitia visio appellatur. Et ita ipsa fides est quoddam lumen, faciens animam videre quæ credenda consistunt.
Insuper, quum scientia sit eorum quæ ex principiis per se notis probantur; ideo omnia scita, sunt intellectualiter visa. Unde nec scita, sicut nec visa, esse possunt fidei objectum; nec potest idem esse visum et creditum, saltem ab eodem et secundum idem. Tamen quod unus credit, alius scire potest: sicut quæ nunc creduntur, in patria a Sanctis videntur, et nos quoque ea tandem videbimus: quia videbimus eum sicuti est. Potest etiam de Deo aliquid sciri, videlicet quod est, et quia unus est:2 de quo tam multa creduntur; sed hoc non est secundum idem. Unde Gregorius asserit, quod ea quæ apparent, non habent fidem, sed agnitionem. Est autem fides inter opinionem et scientiam medium: nam cum scientia communicat in certitudine, cum opinione vero in hoc quod non est ex sufficienti naturali ratione.
Footnotes
Chapter 291 of 761