Articulus 4
De distinctione credendorum per articulos fidei. 2. Et quomodo fides crevisse dicatur secundum successionem temporum.
PROINDE credibilia fidei christianæ in quosdam dividuntur articulos, in quantum dividuntur in quasdam particulas, aliquam ad invicem coaptationem habentes. Nomen enim articuli a Græco vocabulo ἄρθρον, quod Latine sonat articulus, derivatur. Ἄρθρον autem signat distinctarum partium coaptationem : quemadmodum particulæ corporis coaptatæ ad invicem, membrorum nominantur articuli. Licet vero objectum fidei unum sit, tamen de illo uno multa creduntur, et ad ipsum multa credibilia ordinantur, quæ utique sic ordinate coaptantur. Est autem fides de aliquo divino non viso : et ideo ubi occurrit specialis ratio et difficultas invisibilitatis, ibi est specialis articulus fidei ; ubi vero aliqua secundum eamdem rationem incognita sunt, non sunt multi nec diversi articuli. Unde, de hoc quod Christus est passus et mortuus atque sepultus, non sunt plures articuli ; sed quod est passus et resurrexit, requirit distinctos articulos. — Agnoscendum quoque, quod fides est per se de his quæ nos ordinant ad vitam æternam, ut est Deus Trinitas, Christi incarnatio, etc. : et de his solis assignantur articuli. Alia vero sunt credibilia, de quibus non est fides secundum se, sed solum in ordine ad prædicta, in quantum ad manifestationem ipsorum nos introducunt, ut quod habuit Abraham filios duos, et similia : et secundum horum diversitatem non traduntur articuli fidei. Dicit autem Isidorus, quod articulus est perceptio divinæ virtutis, tendens in ipsam. Alii vero dicunt, quod articulus est indivisibilis veritas de Deo, ad credendum nos arctans.
Præterea, advertendum quod sicut se habent prima principia per se nota in naturali scientia, sic se in facultate theologicæ sapientiæ habent articuli fidei christianæ. In primis autem principiis ordo est, et reducitur unum ad aliud, imo et omnia ad illud primum principium : De quolibet esse vel non esse, de nullo vero simul : ut habetur quarto Primæ philosophiæ. Sic ergo articulorum fidei quidam continentur virtualiter in aliis : quoniam in fide redemptionis humanæ includuntur implicite incarnatio, passio, resurrectio Christi, et alia talia. Omnes autem alii articuli fidei reducuntur ad hos duos, scilicet ut credatur Deus esse, et providentiam circa humanam salutem habere, quemadmodum ait Apostolus : Accedentem ad Deum oportet credere quia est, et quia inquirentibus se remunerator sit.1 In esse namque divino omnia includuntur quæ Deo æternaliter inesse creduntur, in quibus beatitudo consistit. In providentia vero cuncta continentur quæ temporaliter a Deo dispensantur ad humanam felicitatem, quæ sunt via nostræ salutis.
Dicendum ergo, quod fides secundum temporis successionem crevit : non secundum substantiam, sed secundum explicationem. Nam quo veteris Testamenti vel temporis homines adventui Christi erant propinquiores, eo magis explicite fidei agnoverunt articulos : tamen tota illa posteriorum cognitio, in fide priorum includebatur implicite. Unde Gregorius dicit : Secundum temporum incrementa, crevit scientia sanctorum patrum. Et ad Moysen Deus ait :2 Nomen meum Adonai non indicavi eis, scilicet prioribus Sanctis. Et Apostolus :3 Aliis (inquit) generationibus non est agnitum mysterium Christi, sicut modo revelatum est sanctis ejus Apostolis.
Insuper agnoscendum, quod in generatione naturali præexiguntur duæ causæ, videlicet materia et efficiens. Et quoad ordinem causæ efficientis, sic generatio incipit a perfecto. Nam Boetius ait : Natura semper a perfecto initium sumit. Necesse est enim imperfecta a perfectis produci, nec possunt imperfecta ad perfectionem perduci, nisi per aliqua perfecta præexsistentia. Sed secundum ordinem causæ materialis, generatio et operatio naturæ ab imperfecto incipiunt. In revelatione autem fidei Deus se habet per modum agentis seu efficientis, quia notitiam influit ; homo autem, per modum materiæ, quoniam influxum a Deo recipit. Ideoque ex parte hominis decuit scientiam fidei ab imperfecto inchoari, et sic tandem per Christum hanc perfici : propter quod tempus Christi vocatur tempus plenitudinis et tempus gratiæ, quia veritas et gratia per Jesum Christum facta est.45
Footnotes
Chapter 292 of 761