Skip to the text

Articulus 6

Quod componere Symbolum fidei sit summi Pontificis.

QUONIAM itaque nova editio Symboli ideo fit ut insurgentes hæreses destruantur, ad eum pertinet Symbolum facere, cujus est de fide finaliter determinare, sic ut ejus determinationi immobiliter consentiatur. Hoc vero est summi Pontificis, ad quem majores et difficiliores Ecclesiæ quæstiones referuntur, ut in Decretis, distinctione 17, dicitur. Unde Christus Petro dixit : Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.1 Præterea, totius Ecclesiæ una debet esse fides, dicente Apostolo :2 Id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Hoc vero servari nequaquam valeret, nisi quæstio fidei ad eum finaliter referretur qui toti Ecclesiæ præsidet. Ideoque solius domini

Papæ est Symbolum edere, sicut etiam est ejus generalem synodum congregare, et talia agere. Quamvis enim in doctrina Christi et Apostolorum fides satis aperta est, tamen propter perversorum hominum adinventiones vanissimas, necesse est subinde ea magis explanare. — Sed dicet forsitan aliquis : In gestis primæ Ephesinæ synodi, Chalcedonensis quoque concilii, sub anathemate prohibetur ne quis aliam fidem scribere, edere aut componere audeat, quam quæ a sanctis patribus in Nicæno concilio edita est. Respondendum, quod prohibitio talis atque sententia synodi, extendit se ad privatas personas, quarum non est determinare de fide. Unde per ordinationem hujusmodi non aufertur synodo sequenti novum Symbolum facere : quod novum vocatur, non quia novam fidem aut aliam comprehendat; sed quia prioris synodi Symbolum magis declarat. De Athanasio autem Alexandrino patriarcha sciendum, quod ipse manifestationem fidei edidit, non per modum Symboli, sed doctrinæ. Quia tamen ejus doctrina integram fidem plene et compendiose complectitur, propterea ejus editio auctoritate Papæ recepta est.

Footnotes

  1. Luc. xxii, 32. ↩

  2. 1 Cor. 1, 10. ↩

Chapter 294 of 761