Articulus 15
1. An fides informis et fides formata sint eadem fides. 2. Et utrum fides sit virtus.
DIXERUNT præterea quidam, alium esse habitum fidem formatam, et fidem informem; et quod adveniente fide formata, fides informis tollatur; itemque, quod post mortale peccatum, destructa fide formata, fides informis de novo a Deo infundatur. Istud autem inconveniens est: nam donum Dei non infunditur propter mortale peccatum. Dicendum ergo, quod fides informis et formata non distinguuntur realiter. Habitus enim, seu virtus, non diversificatur nisi per id quod per se ad ipsum pertinet. Quum ergo sit fides in intellectu, per se id tantummodo pertinet ad speciem fidei, quod pertinet ad intellectum. Ideoque, sive caritas habeatur, quæ ad voluntatem pertinet, sive non, fides una numero manet. Licet ergo mortuum non fiat vivum, neque imperfectum perfectum, quum vita vel imperfectio est de ratione atque essentia rei: tamen, quum aliquid vivum aut imperfectum seu perfectum dicitur ratione alicujus accidentaliter adjuncti, tunc mortuum potest fieri vivum, imperfectumque perfectum. Quemadmodum anima per peccatum mortua, fit per gratiam viva; et sic est de fide informi, quæ viva efficitur per caritatem adjunctam.
At vero, quum virtus sit quæ habentem perficit, et opus ejus bonum reddit; ideo quum fides reddat actum hominis bonum, constat eam esse virtutem. Dictum est autem, quod credere est actus intellectus ex imperio voluntatis. Ideo ad perfectionem fidei duo exiguntur: unum, ex parte intellectus, videlicet ut infallibiliter tendat in suum bonum, quod est verum; aliud, ex parte voluntatis, ut scilicet per caritatem ordinetur iste actus in ultimum finem. Et utrumque horum est in fide formata: ideo ipsa virtus est; non autem fides informis. Informitas enim facit eam deficere a perfecta ratione virtutis, quum virtus sit ex propria ratione quædam perfectio. Fidei autem informi deest id quod ex parte voluntatis requiritur.
Chapter 303 of 761