Articulus 17
Per quem modum fides certior sit scientia, ac ceteris habitibus intellectualibus.
CERTITUDO autem veritatis dupliciter potest perpendi. Uno modo, ex parte causæ certitudinis : et sic, quia divina veritas est cui fides innititur, omni scientia intellectualique habitu fides certior est. Secundo, ex parte subjecti : et sic certius dicitur, quod cognoscentis intellectus plenius intuetur atque consequitur. Fides igitur quia rationem naturalem excedit et de non apparentibus est; ideo secundum hunc modum habitus intellectuales certiores sunt fide : innituntur enim rationi humanæ. Et quoniam unumquodque judicatur secundum suam causam simpliciter, secundum dispositionem vero subjecti secundum quid : ideo fides, simpliciter loquendo, prædictis habitibus certior est. At vero habituum intellectualium duo, videlicet prudentia et ars, sunt circa contingentia ; fides autem, circa æterna : ideoque est eis certior. Reliqui vero tres habitus, scilicet sapientia, scientia et intellectus sunt circa necessaria : quæ tria quandoque nominant dona Spiritus Sancti, quandoque vero accipiuntur ut sunt virtutes. Si ergo accipiuntur pro donis, tunc supponunt fidem. Unde fides etiam hoc modo certior est eis, licet certitudo eorum manifestior sit. Nam per fidem pervenitur ad intellectum, secundum illud Isaiæ : Nisi credideritis, non intelligetis.1 Nihilo minus tota certitudo istorum donorum procedit a certitudine fidei, sicut certitudo agnitionis conclusionum a certitudine principiorum : unde non est major, quamvis apertior.
Footnotes
-
Is. vii, 9. ↩
Chapter 305 of 761