Skip to the text

Articulus 9

  1. Quod ad salutem requiratur aliquid explicite credere, 2. et quod non omnes teneantur œqualiter ad fidem explicitam.

  2. PORRO præcepta quæ homo implere tenetur, sunt de actibus virtutum. Actus vero ad objectum referuntur. In objecto autem cujuslibet virtutis duo possunt perpendi: unum, quod est per se objectum, et in omni actu virtutis directe intentum; aliud, quod secundario et quasi accidentaliter spectat ad propriam rationem objecti. Objectum autem fidei per se, est id quo homo beatus efficitur; secundarium autem, illa omnia quæ in sacra Scriptura contenta sunt, ut quod David est filius Jesse. Determinatio denique actus virtuosi ad proprium et per se objectum, cadit sub præcepto, sicut et actus virtutis; determinatio vero actus virtuosi ad id quod se secundario et velut indirecte habet ad objectum, non est sub necessitate præcepti, nisi pro loco et tempore. Quantum ergo ad prima credibilia, quæ sunt articuli fidei, tenetur homo explicite credere, sicut et fidem habere tenetur; sed quantum ad alia credibilia, non tenetur explicite credere, sed implicite, vel in animi præparatione, prout videlicet paratus est credere quidquid in Scriptura sancta asseritur. Tunc quoque explicitam tenetur fidem habere, quum agnoverit id quod proponitur, in Scriptura positum esse. — Sed dicet forsitan aliquis, quia multi fuerunt qui non potuerunt fidem habere.1 Quomodo enim credent sine prædicante? Hi ergo ad quos nemo missus est, non videntur ad fidem obligati. Respondendum, quod ad multa tenetur homo quæ non potest nisi auxilio gratiæ, sicut diligere Deum et proximum; ad articulos quoque fidei: quæ omnia potest per gratiam. Istud vero subsidium gratiæ, quibusdam misericorditer impertitur, quibusdam juste negatur atque subtrahitur propter præcedens peccatum, saltem originale, quemadmodum in libro de Correptione et gratia asserit Augustinus.

  3. Præterea agnoscendum, quod explicite credere ea quæ fidei sunt, non est æqualiter ad salutem necessarium quoad omnes. Explicatio namque credibilium fit per revelationem divinam, quæ ordinate derivatur a superioribus ad inferiores, videlicet a Deo ad angelos, et per angelos venit ad homines: sed et superiores homines, videlicet a Deo illuminati, instruere debent inferiores, ut Dionysius ait. Quemadmodum ergo superiores angeli perfectiorem notitiam habent de his de quibus inferiores illuminant, secundum Dionysium duodecimo capitulo de Cœlesti hierarchia; sic superiores in hominibus, pleniorem habere debent notitiam credendorum quam inferiores, et magis explicite credere, secundum Dionysium loco præfato. Unde Gregorius dicit, quod minores in credendis adhærere debent majoribus, quia utique majores plura credere obligantur. Denique minores examinandi non sunt de subtilitatibus fidei, nisi timeatur quod ab hæreticis sint depravati. Si autem inveniuntur perversæ doctrinæ adhærere, non quidem pertinaciter, sed ex simplicitate, non eis imputatur.

Footnotes

  1. Rom. x, 14. ↩

Chapter 297 of 761