Articulus 30
An infideles habere possint prælationem atque dominium super fideles. 2. Et utrum infidelium ritus sint tolerandi.
CONSIDERANDUM præterea, quod dominium et prælatio hominum sunt inducta ex jure humano; distinctio autem fidelium et infidelium oritur ex jure divino. Jus autem divinum, quod est ex gratia, non tollit jus humanum, quod est ex naturali ratione. Ideoque distinctio fidelium secundum se non tollit prælationem neque dominium infidelium super fideles. — Verumtamen de ista prælatione dupliciter possumus loqui. Uno modo, de prælatione quasi de novo instituenda: et sic nullatenus permittendum est ut infideles dominentur fidelibus, tum propter vitandum scandalum, tum propter vitandum periculum (faciliter enim homines imitantur eos quorum jurisdictioni subduntur), tum propter vitandum fidei contemptum, quam infideles contemnunt dum fidelium defectus cognoscunt. Unde Apostolus ad I Cor. vi, 1 et seq. Corinthios prohibet fideles apud infideles litigare aut judicari. — Secundo, loqui possumus de dominio præexistente, et sic (ut dictum est) possunt infideles dominari fidelibus: quod tamen dominium potest Ecclesia, Dei potestatem habens, ab infidelibus tollere, eo quod merito suæ perfidiæ, merito perdant auctoritatem super fideles, qui transferuntur in libertatem filiorum Dei. Et interdum quidem Ecclesia facit hoc, quandoque non facit. Nam de illis infidelibus qui Ecclesiæ et membris ejus subjiciuntur, Ecclesia statuit ut servus Judæorum christianus effectus, mox a servitute liberetur nullo pretio dato, si sit vernaculus, id est in servitute natus. Si autem emptus est ad mercationem, tenetur eum Judæus infra tres menses ad vendendum exponere. Et hoc Ecclesia juste agit. Quum enim Judæi sint servi Ecclesiæ, potest Ecclesia de eorum rebus rite disponere. In illis autem infidelibus qui potestati Ecclesiæ non subduntur, Ecclesia istud non statuit, quamvis posset, propter scandalum vitandum: quemadmodum Christus ostendit se a debito tributi liberum, quoniam liberi sunt filii:1 quod tamen ne scandalizarentur persolvit. Unde Apostolus: Quicumque, inquit, sub jugo sunt servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina ejus blasphementur.2 Permittit tamen Ecclesia ut fideles colant terras Judæorum: hoc enim minus periculosum est, quia per hoc non subduntur infidelibus simpliciter, sed solum ad quædam specialia opera, nec propter hoc indigent multum conversari cum eis.34 Nam et Salomon ab Hiram rege Tyri expetiit magistros operum. — Dicit autem Philosophus primo Politicorum, quod servus est domini sui instrumentum in his quæ pertinent ad vitam humanam, sicut minister est instrumentum artificis in pertinentibus ad artis operationem.
Amplius advertendum, quod regimen humanum a divino regimine oritur, ipsumque imitatur. Sicut ergo omnipotens et summe bonus Deus multa mala permittit, quæ utique impedire solo nutu posset, ne malis sublatis majora bona omittantur, vel plura mala sequantur; sic quoque in humano regimine, prælati ac principes quædam mala permittunt, ne bona tollantur, vel pejora nascantur, ut in libro de Ordine universi Augustinus de meretricibus ait. Sic ergo Ecclesia ritus Judæorum tolerat, quia per hoc testimonium nostræ fidei ab hostibus nostris elicimus, eo quod in ritibus Judæorum veritas nostræ legis præfigurata sit. Ritus vero gentilium non sustinet, quum nihil veritatis aut utilitatis inde proveniat, nisi forte ad vitandum scandalum atque dissidium. Sic quippe ritus hæreticorum ac paganorum Ecclesia quandoque sustinuit, quando illorum magna multitudo exsistebat. Propterea Gregorius (in Decretis, distinctione 45, capitulo Qui sincera) dicit de Judæis: Omnes festivitates suas, sicut hactenus ipsi et patres ipsorum tenuerunt, liberam habeant servandi celebrandique licentiam. Denique interdum ad tempus tolerandi essent ritus gentilium et hæreticorum, propter salutem ipsorum, quatenus sic tolerati paulatim convertantur ad fidem.
Footnotes
Chapter 318 of 761