Skip to the text

Articulus 14

  1. De subjecto fidei. 2. Et quomodo caritas dicatur fidei forma.

  2. DENIQUE ad perfectionem actus ex duobus principiis procedentis, exigitur utrumque activum principium esse perfectum ac bene dispositum : non enim esse potest perfecta serratio, nisi serrans artem habeat, et serra disposita sit. Dictum est autem actum fidei ab intellectu a voluntate moto procedere. Ideo ad perfectionem actus fidei, oportet tam voluntatem quam intellectum esse bene dispositum. Dispositio vero per quam potentia se ad opposita habens, ad bene agendum disponitur, est habitus. Intellectus ergo indiget habitu, quo ad actum credendi habilis fiat. Credere autem est immediate actus intellectus, quoniam verum est objectum ipsius: ideoque fides, quæ est principium hujus actus, est in intellectu. Et quoniam objectum fidei est verum æternum, seu veritas prima; ideo fides est in intellectu speculativo. Sed quoniam veritas prima est omnium desideriorum actuumque nostrorum finis, secundum Augustinum primo de Trinitate; ideo fides per dilectionem operatur: quemadmodum et intellectus speculativus extensione sui fit practicus, secundum Philosophum tertio de Anima. Unde, sicut ad perfectionem actus potentiæ concupiscibilis requiritur prudentia in ratione, et temperantia in concupiscibili; sic ad perfectionem actus fidei, requiritur in intellectu fides, et in voluntate dilectio.

  3. Propterea equidem dicitur caritas fidei forma, in quantum per caritatem actus fidei perficitur ac formatur. Unumquodque enim per suam formam agit. Quum ergo, secundum Apostolum, fides per dilectionem operetur, recte caritas forma fidei perhibetur, non quidem intrinseca, quasi ex fide et caritate una res constituatur, sed ut dictum est.1 Denique actus voluntarii speciem sortiuntur a fine. Illud autem a quo res speciem recipit, forma ejus vocatur. Id igitur ad quod actus voluntarius ordinatur, forma et finis ejus dici potest. Actus vero fidei ordinatur ad bonum divinum, quod est caritatis objectum, sicut ad finem. Et ideo caritas fidei forma censetur. Nihil autem prohibet unum actum a diversis actibus vel habitibus informari, et sic ad diversas species ordine quodam reduci.

Footnotes

  1. Galat. v, 6. ↩

Chapter 302 of 761