Articulus 25
Quod scientia sit donum. 2. Et quod pertineat ad res creatas.
NATURA proinde non utique perfectior est quam gratia, sed econtra.1 Ideoque gratia non deficit in his in quibus homo per naturam perfici potest. Circa veritatem autem naturaliter cognitam, dupliciter perficitur intellectus: primo, quod veritatem conspicit; secundo, quia de ea rectum judicium habet. Conformiter, in his quæ fidei sunt, intellectus duobus perficitur. Primo, ut credenda sane accipiat: quod ad donum intellectus pertinet. Secundo, ut de eis certum judicium habeat, et credenda a non credendis discernat. Tale autem judicium circa creata credenda, ad scientiam pertinet prout hic accipitur: ideoque est donum. Et sicut scientia Dei non est discursiva nec ratiocinativa, sed absoluta et simplex; sic scientia quæ est donum, non est discursiva, sed est divinæ scientiæ similis, quum sit quædam participata similitudo ipsius. Porro circa credibilia duplex assignatur scientia. Una, de qua nunc est dictum, quæ est donum Sancti Spiritus, et est omnibus communis gratiam habentibus. Alia est, qua homo scit ea quæ fidei sunt manifestare, explanare, persuadere, defendere. Et de ista scientia ait Augustinus, quod licet plures fideles polleant fide, non tamen scientia. Amplius quoque sciendum, quod licet dona virtutibus moralibus et intellectualibus perfectiora sint, non tamen virtutibus theologicis: imo omnia dona ad eas tanquam ad finem ordinantur. Et ob hoc non est inconveniens, si uni virtuti theologicæ plura dona respondeant: sicut et fidei correspondent intellectus et scientia.
At vero certum rei judicium ex causa sua potissime sumitur. Ideo secundum ordinem causarum est ordo judiciorum. Et sicut causa prima est causa causæ secundæ, sic de causa secunda judicatur per causam primam. De causa autem prima non potest judicari per causam aliam: unde judicium quod datur per primam causam, perfectissimum primumque existit. In his vero in quibus est unum perfectissimum, aliquod speciale nomen adaptatur perfectissimo; nomen autem generale reservatur inferioribus. Quumque nomen scientiæ judicium quoddam certum importet, et judicium quod fit per altissimam primamque causam, proprio nomine dicatur sapientia; ideo nomen scientiæ reservatur judicio quod de rebus creatis atque humanis habetur, et circa illas est tantum donum scientiæ.
Footnotes
-
Quæstio 9. ↩
Chapter 313 of 761