Articulus 29
Quando cum infidelibus disputandum sit publice. 2. Et utrum infideles ad fidem compellendi sint. 3. Et an liceat fidelibus communicare cum infidelibus.
PORRO in disputatione duo pensanda sunt. Unum, ex parte disputantis, videlicet intentio. Si namque disputet tanquam dubitans, et fidei argumenta experiri intendens, nec fidem pro certo supponens; tunc peccat tanquam infidelis. Quod si disputet propter confutandos errores, aut propter exercitium, laudabile est. Secundo, attendenda est qualitas audientium: quia vel sunt eruditi, et in fide firmati ac sapientes, et coram illis disputare non exstat periculum; vel sunt simplices et in fide minus instructi: et tunc distinguendum videtur. Nam aut sunt de fide pulsati aut sollicitati per infideles, fidem eorum corrumpere satagentes: et tunc necesse est coram eis publice disputare de fide, si adsint idonei qui disputare possint, quorum taciturnitas foret robur erroris. Unde Gregorius in secundo libro Pastoralis: Sicut incauta locutio in errorem pertrahit, sic indiscretum silentium eos qui erudiri poterant, in errore relinquit. Si vero simplices non sint ita de fide pulsati, tunc periculosum est coram ipsis disputare de fide: præsertim quum eorum fides tanto sit firmior, quo nihil a sua fide diversum audierunt. Unde non expedit eis verba perfidorum audire. Ex istis patet quomodo dicat Apostolus: Noli verbis contendere.1 Itemque lex Martiani Augusti per canones confirmata, sic dicit: Injuriam facit judicio religiosissimæ synodi, si quis semel judicata ac recte disposita revolvere et publice disputare contendit. Hoc quippe vult, quod disputandum non est de talibus ex dubiosa inquisitione.
Denique infidelium quidam fidem nunquam receperunt: et hi ad fidem nequaquam cogendi sunt: nam credere est solum volentis, secundum Augustinum. Attamen si adsit facultas, cohibendi sunt ne fidem aliquo modo impediant. Ideo enim contra eos Christiani belligerant frequenter: quos tamen, etiam si victi et capti fuerint, ad fidem non cogunt. Alii sunt infideles qui fidem semel professi sunt, ut hæretici atque apostatæ: et tales quoque corporaliter ad credendum cogendi sunt, quatenus quod promiserunt ac susceperunt, tenendo adimpleant. Nam sicut vovere est voluntatis, reddere autem necessitatis; sic fidem suscipere voluntatis est, susceptam vero tenere, necessitatis. Quod vero Dominus in Evangelio prohibet zizania colligi ne simul eradicetur et triticum, intelligendum est (secundum Augustinum), quando ex occisione hæreticorum instat periculum occisionis fidelium:2 illo tamen metu sublato, non sunt tolerandi hæretici.
Præterea communio alicujus personæ interdicitur Christiano dupliciter: primo, in pœnam ejus cui aufertur communio, scilicet excommunicato; secundo, propter cautelam eorum qui aliis communicare vetantur. Quum ergo Ecclesia de his qui fidem nunquam receperunt, judicare non habeat spirituali judicio (dicente Apostolo, Quid mihi de his qui foris sunt judicare?), sed temporali dumtaxat, quando videlicet inter fideles morantur et peccant;3 propterea non prohibentur fideles secundum primum modum communicare
C Judæis neque paganis. Dicit nempe Apostolus: Si quis vos vocat infidelium ad cœnam, et vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate.4 Sed his qui fidem receptam reliquerunt, isto modo est subtrahenda communio: nam et excommunicationis sententiam contra eos profert Ecclesia. Quoad secundum vero modum, quando videlicet propter cautelam prohibetur communio, distinguendum est secundum diversitatem personarum, negotiorum, et temporum. Nam si fideles sint tales quod potius speranda est infidelium conversio ad Christum, quam fidelium a fide aversio; tunc communio mutua prohibenda non est quoad eos qui fidem nunquam habuerunt, maxime si urget necessitas. Si vero fideles sint simplices, et in fide non bene fundati, ita quod de eorum subversione timendum apparet; tunc prohibendi sunt a communione perfidorum, et potissime a magna familiaritate, et quum nulla occurrit necessitas. Unde Deuteronomii septimo dicitur:5 Non inibis cum eis fœdus, etc. Judæi namque ad idololatriam proni erant. Nihilo minus potest Ecclesia propter specialem causam, communionem fidelium infideli subtrahere. Amplius autem sciendum, quod licet fidelibus infideles servos habere, quia probabilius est quod servus sequetur dominum, quam dominus servum. Si tamen domino ex tali servo immineret periculum, eum abjicere statim deberet, sicut scriptum est: Si pes tuus scandalizat te, abscide eum, etc.6
Footnotes
Chapter 317 of 761