Articulus 20
Quod fides insit homini per infusionem a Deo. 2. Et quod etiam fides informis sit donum gratiæ Dei.
DUO autem exiguntur ad fidem:1 primo, ut homini proponantur credenda; secundo, requiritur assensus credentis. Quum ergo sit fides eorum notitia quæ rationem transcendunt, necesse est principium istorum esse a Deo credibilia revelante. Quibusdam enim revelantur immediate a Deo, quemadmodum ait Apostolus:2 Quomodo prædicabunt, nisi mittantur? Quantum ad secundum, potest duplex causa fidei considerari. Una exterior ad fidem inducens, videlicet miraculum aut humana persuasio: quorum neutrum est fidei causa sufficiens. Videntium namque idem miraculum, atque eamdem prædicationem audientium, quidam credunt, et alii non. Ideoque præter hæc, necesse est interiorem ponere causam ad fidei assensum moventem. Hanc autem Pelagiani asserebant solum liberum arbitrium hominis: dicentes initium fidei esse a nobis, in quantum parati sumus his quæ sunt fidei assentire, confirmationem vero fidei esse a Deo. Hoc autem falsum est. Nam quum homo per fidem elevetur supra suam naturam, videlicet ad supernaturalium veritatum considerationem: oportet hoc fieri a supernaturali principio hominem interius movente, videlicet Deo. Et ob id fides quantum ad assensum, qui est principalis fidei actus, a Deo est per gratiam ejus.
Insuper advertendum, quod informitas fidei est quædam privatio. Privatio autem interdum est de propria ratione rei, quemadmodum de ratione ægritudinis est incommensuratio seu distemperatio humorum. Quandoque autem privatio non pertinet ad rationem rei, sed supervenit ei, sicut de ratione diaphani non est obscuritas. Quando autem assignatur causa rei, intelligitur assignari causa rei et ejus quod pertinet ad rationem ipsius. Informitas vero non est de ratione fidei nec pertinet ad speciem ejus, quum fides dicatur informis ratione formæ extrinsecæ, quæ est in voluntate, videlicet propter caritatis absentiam. Unde sicut Deus est causa fidei simpliciter dictæ, sic etiam est fidei informis causa : non tamen est causa informitatis. Itaque, quum aliquis fidem informem a Deo recipit, non sanatur a Deo totaliter, nec absolvitur a præcedenti culpa infidelitatis, sed sanatur secundum quid, ut scilicet cesset a tali peccato. Hoc autem fit sæpe ut quis Deo agente cesset ab uno peccato, qui tamen propria iniquitate suggerente, non cessat etiam ab aliis. Et sic datur aliquando homini a Deo ut credat, non tamen datur ei caritas : sicut quandoque datur alicui donum prophetiæ vel aliud tale sine caritate.
Footnotes
Chapter 308 of 761