Skip to the text

Articulus 22

  1. Quod intellectus sit donum Sancti Spiritus, 2. possitque simul in eodem esse cum fide.1 3. Et utrum sit speculativus vel practicus.

  2. COGNITIO autem sensitiva et intellectiva in hoc differunt, quod sensitiva cognitio est circa exteriores rei qualitates et circa accidentalia rei, intellectus autem designat quamdam intimam rei notitiam.2 Dicitur namque intelligere, quasi intus legere. Unde intellectus contuetur essentiam rei, sub exterioribus formis latentem. Nam objectum ejus est quod quid est. Multa sunt autem quæ interius latent, ad quæ intellectum penetrare oportet. Nam sub accidentibus latet natura; sub verbis, significata; sub similibus et figuris, veritas figurata; sub effectibus, causa, et vice versa. Lumen denique naturale ipsius intellectus finitæ virtutis est: unde non nisi ad determinatum aliquid pertingere potest. Multa sunt itaque ad quæ per se pervenire non valet, quæ videlicet naturalem rationem transcendunt: indiget ergo supernaturali quodam lumine, quo roboratus ad supernaturalia

D intelligenda penetret : et hoc lumen dicitur donum intellectus. Patet ergo, quod intellectus quandoque est nomen potentiæ, interdum autem est nomen habitus. Hic vero pro dono accipitur. Porro lumen istud ita se habet ad ea quæ nobis supernaturaliter innotescunt, quemadmodum lumen naturale ad ea quæ naturaliter agnoscuntur. Unde istud lumen non dicitur ratio, sed intellectus. Ratio quippe semper ab intellectu principiorum incipit, et ad conclusionis intellectum terminatur. Ratiocinamur namque ab aliquibus intellectis inchoantes; tuncque rationis discursus perficitur, dum id quod ante ignotum erat, intelligimus.

  1. Præterea intellectus prout est donum, esse potest simul cum fide in uno, nec prohibet ea quæ fidei sunt hoc modo intelligere. Circa quod advertendum, quod quædam cadunt directe sub fide, ut articuli fidei; quædam, secundario, quæ videlicet ordinantur ad fidem, quemadmodum alia universa in sacra Scriptura contenta. Rursus, intelligi aliquid dupliciter dicitur. Uno modo, perfecte, quando videlicet essentia rei in se ipsa cognoscitur: et sic ea quæ directe ad fidem pertinent, intelligi in hac vita præsenti non valent. Secundo modo, intelligi dicitur aliquid imperfecte, non quod natura ejus in se ipsa sciatur, vel quod veritas propositionis agnoscatur quomodo sit; cognoscitur tamen quod ea quæ forinsecus per sensum vel per naturalem rationem apparent, veritati creditæ non contrariantur. Et sic ea quæ fidei sunt intelligere dicimur, in quantum videmus propter ea quæ exterius apparent, non esse recedendum a fide: sicque fides et intellectus sunt simul.

  2. Ex his elucescit, utrum intellectus qui est donum, sit speculativus an practicus. Dictum est enim, quod quædam principaliter et directe cadunt sub fide, quæ videlicet speculabilia tantum sunt, et omnem rationem excedunt. Et respectu horum est principaliter intellectus.

Secundario autem cadunt sub fide actus humani, in quantum ordinantur ad fidei finem. Et circa hæc operabilia est etiam donum intellectus, secundum quod in agendis regulamur rationibus æternis legis divinæ, et prout referuntur ad fidem felicitatis æternæ, quibus conspicendis et consulendis inhæret, secundum Augustinum duodecimo de Trinitate, superior ratio: quæ utique ratio intellectus dono perficitur, et sic actus humani sortiuntur excellentiam quamdam. Itaque intellectus iste est principaliter speculativus. Quia tamen fides per dilectionem operatur, ideo secundario est quodammodo practicus, sicut in Psalmo habetur:34 Intellectus bonus omnibus facientibus eum. At vero, humanorum actuum regula duplex est, scilicet ratio humana, et lex divina. Sicut igitur lex divina rationem naturalem excedit: sic humanorum agnitio actuum, prout divina lege regulantur seu diriguntur, rationem transcendit; et ita sub fide et intellectu qui fidei donum est, cadunt.

Footnotes

  1. Act. XV, 9. ↩

  2. Quæstio 8. ↩

  3. Ps. cx, 10. ↩

  4. Galat. v, 6. ↩

Chapter 310 of 761