Articulus 7
Quid sit credere.1 2. Et de triplici actu fidei.
AUGUSTINUS in libro de Prædestinatione Sanctorum ait, quod credere est cum assensione cogitare. Ubi sciendum, quod cogitare tripliciter sumitur. Primo, communiter pro qualibet actuali consideratione intellectus : et sic scire vel intelligere, est etiam cum assensione cogitare. Secundo, dicitur cogitare consideratio intellectus cum quadam inquisitione, antequam perveniat ad perfectionem intellectionis per certitudinem visionis : et sic cogitatio proprie dicitur motus animi deliberantis, nondum per certitudinem visionis perfecti. Et quia deliberatio ista esse potest tam circa intentiones universales, quæ ad intellectum respiciunt, quam circa particulares, quæ pertinent ad cogitativam virtutem; ideo tertio cogitare accipitur pro actu virtutis cogitativæ. Sumendo ergo cogitare secundo modo, sic Augustinus convenienter definit actum fidei, qui est credere. Actuum namque intellectus quidam habent firmum assensum sine cogitatione hujusmodi, ut ea quæ sciuntur. Quidam autem actus intellectus habent cogitationem informem absque tali assensu: sive in neutram partem declinent, ut in dubitante; sive in alteram partem magis declinent, tamen ex quodam levi signo, ut in suspicante; sive uni parti adhæreant cum formidine de opposito, ut in opinante. Credere autem habet firmum assensum: et in hoc convenit cum sciente. Et tamen ejus agnitio non est perfecta per manifestam veritatis notitiam: et quoad hoc, convenit cum dubitante, suspicante, ac opinante. Unde proprium est actui fidei, qui est credere, quod sit cum assensu cogitatio; et differt iste actus a ceteris omnibus.
Verumtamen, Damascenus ait quarto libro, quod credere est non inquisitus assensus, pro tanto quia per naturalem rationem non demonstratur id quod creditur:2 nihilo minus fides habet aliquam inquisitionem eorum per quæ ad credendum homo inducitur, puta quia a Deo sunt dicta, et quia confirmata miraculis. Advertendum quoque, quod intellectus credentis determinatur ad unum, non per rationem, sed voluntatem. Ideoque in proposito assensus accipitur pro actu intellectus, secundum quod a voluntate ad unam partem determinatur.
- Porro, in libro de Verbis Domini, et super Joannem, ponit Augustinus tres actus fidei, scilicet credere Deum, credere Deo, et credere in Deum. Actus enim potentiæ seu habitus, sumitur secundum ordinem ad suum objectum. Credere autem est actus intellectus, secundum quod a voluntate ad credendum movetur. Itaque objectum fidei tripliciter consideratur. Primo ex parte intellectus: et hoc, dupliciter, quoniam in objecto fidei duo possunt attendi, videlicet: materiale, id est res quæ creditur; et formale, scilicet ratio propter quam rei credibili assensus præbetur. Ex parte ergo materialis in objecto fidei, sic actus fidei est credere Deum, quia etiam nihil aliud creditur nisi in quantum ad Deum aliquam ordinationem habet. Ex parte vero formalis, ponitur actus fidei credere Deo, quia divina veritas est cui finaliter tota fides innititur. Tertio consideratur objectum fidei ex parte voluntatis intellectum moventis: et sic actus fidei est credere in Deum, quia veritas prima ad voluntatem refertur prout habet rationem finis. Porro per hos tres actus non designantur realiter actus distincti, sed unus et idem actus habens diversam relationem ad fidei objectum. Quamvis etiam infideles credant Deum esse, vel Deo, non tamen eo modo quo ista ponuntur fidei actus: non enim credunt cum talibus conditionibus quas fides includit, ut dictum est: unde nec vere credunt. Insuper, quia voluntas intellectum et alias vires movet in finem: secundum hoc ponitur credere in Deum actus fidei.
Footnotes
Chapter 295 of 761