Articulus 34
Quod apostasia ad infidelitatem pertineat. 2. An propter apostasiam princeps jus dominandi amittat.
RECESSUM autem a Deo apostasia significat.1 Sicut ergo homo multipliciter Deo unitur, videlicet, primo per fidem, secundo per obedientem voluntatem, tertio per specialia erogationis opera, scilicet per susceptionem religionis, clericaturæ, seu ordinis : sic quoque multipliciter a Deo receditur. Nam recessus a religione suscepta vel ordine, dicitur apostasia religionis seu ordinis. Sed non est apostasia simpliciter dicta : remoto quippe posteriori remanet prius, sed non econtra. Et ergo quamvis homo a Deo recedat, religionem vel ordinem relinquendo, aut Dei mandatis non obediendo; manet tamen Deo per fidem unitus : quam si reliquerit, omnino atque simpliciter apostasiam incurrit. Unde ad infidelitatem apostasia pertinet, non sicut species ejus, sed sicut circumstantia aggravans, secundum illud Petri :2 Melius erat eis veritatem non cognoscere, quam post agnitam retroire.
Amplius intuendum, quod infidelitas secundum se non repugnat dominio, quum dominium sit ex jure humano, fidelitas autem ex gratiæ dono. Jus autem divinum non tollit humanum. Potest tamen per infidelitatem peccans, jus prælationis amittere per sententiam ecclesiastici judicis, sicut et quandoque propter alia mala. De his autem qui foris sunt, id est, fidem nunquam receperunt, Ecclesia judicare non habet, ut eorum infidelitatem puniat.3 Sed in his qui fidem relinquunt, rationabiliter perfidos punit per hoc quod fideles ab eorum dominio liberat, præsertim ne per infideles dominos a fide subvertantur. Unde, quandocumque princeps denuntiatur apostata, absolvuntur ab ejus dominio Christiani. Unde Gregorius VII dicit : Nos sanctorum prædecessorum statuta tenentes, etc. : quæ consonant istis.
Footnotes
Chapter 322 of 761