Skip to the text

Articulus 19

  1. Quod discredens in uno articulo fidei fidem non habeat. 2. Et qualiter fides unius major esse possit fide alterius.

  2. EX præinductis elucescit, fidem speciem ac unitatem sortiri a formali ratione sui objecti. Fidei autem objectum est veritas prima, secundum quod in Scriptura canonica atque doctrina Ecclesiæ veritati super omnia innitatur atque inhæreat. manifestatur. Quicumque ergo doctrinæ Ecclesiæ, quæ ex divina veritate in Scripturis manifestata procedit, non innititur tanquam divinæ ac infallibili regulæ: ille amittit formalem objecti fidei rationem. Nec innititur Scripturarum auctoritati, sed propriæ voluntati et sensui, qui credit Scripturæ in uno et non in alio: et ob id in ipso fides non permanet. Unde hæreticus discredens unum articulum, fidem non habet, nec formatam neque informem (sicut qui unum mortale peccatum committit, caritatem penitus perdit), et ea quæ fidei sunt non servat per fidem sicut fideles, sed alio modo. Quemadmodum qui adhæret alicui conclusioni, et medium demonstrationis ejus ignorat, non adhæret ei per scientiam sed opinionem; ita hæreticus de aliis articulis non veram fidem, sed opinionem habet secundum propriam voluntatem.

  3. Præterea fides, sicut et quilibet habitus, considerari potest in ordine ad objectum, et item per comparationem ad subjectum. In objecto autem fidei sunt duo, scilicet: Formale, quod est veritas prima, quæ est medium probandi cuncta quæ fidei sunt. Et quoad hoc fides non diversificatur in credentibus, sed est una in specie: hoc enim objectum est unum et simplex. Aliud est materiale in fide, ea videlicet quæ propter primam veritatem creduntur: et hæc credi possunt magis vel minus explicite; sicque plura credere potest unus quam alter. Et hoc modo fides in uno major est quam in alio. Si autem fides comparetur ad subjectum, sic est actus intellectus a voluntate determinati et moti. Ideoque fides unius major esse potest fide alterius, tam ex parte intellectus, propter ampliorem videlicet certitudinem et firmitatem, quam ex parte voluntatis, propter majorem credentis promptitudinem, devotionem, vel confidentiam, secundum quod gratia Dei est copiosior in uno quam altero. Nihilo minus in omni credente exigitur, ut divinæ

Chapter 307 of 761