Skip to the text

Articulus 8

  1. An ad salutem necessarium sit aliquid credere quod rationem excedit. 2. Et an oporteat etiam illa credere quæ naturali ratione investigari possunt.

  2. INTUEMUR demum in omnibus rebus bene ordinatis, quod ad perfectionem inferioris naturæ duo concurrunt: unum, quod ei secundum motum proprium competit; aliud, quod secundum superioris naturæ influxum: quemadmodum aqua proprio motu movetur ad centrum; motu vero lunæ, circa centrum motu fluxus atque refluxus. Et in orbibus planetarum videmus quod duplici motu moventur. Natura ergo rationalis, quia universalem rationem boni et veri cognoscit, immediatum ordinem habet ad Deum, cujus per cognitionem est capax. Ideoque ejus perfectio non solum in naturali cognitione consistit, sed in hoc quod divinæ illuminationis supernaturaliter consors efficitur. Beatitudo autem hominis in supernaturali Dei visione reponitur, ad quam homo pertingere nequit nisi per modum addiscentis, juxta illud:1 Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Talis vero disciplinæ a Deo doctore fit homo particeps, non statim, sed successive, secundum modum suæ naturæ. Addiscens autem ad perfectam scientiam venire non valet nisi credat doctori, ut etiam Aristoteles ait. Unde pervenire non potest rationalis creatura ad Dei claram visionem nisi per modum discipuli Deo credat. Sicut autem per naturale lumen rationis assentimus primis principiis; sic per habitum et lumen fidei assentimus his quæ fidei sunt, et judicamus quibus consentire oporteat.

  3. Præterea, necessarium est fide assentire, non solum his quæ naturalem capacitatem excedunt, sed etiam his quæ naturaliter sciri possunt (sicut Deum esse, et Deum incorporeum fore, ac talia), propter tria. Primo, ut homo ad divinorum notitiam citius perducatur: quia scientia de divinis et separatis substantiis et Deo, ultimo discitur et plura præexigit; ideoque ad eam homines tarde venirent, nisi fide docerentur. Secundo, ut agnitio de Deo communior sit: nam multi ad philosophiam indispositi sunt, et propter alias necessitudines, causas et occupationes, studio inhærere non valent. Unde propter istos fide tradenda sunt quæ ab aliquibus naturaliter sciri possunt de Deo atque divinis. Tertio, propter certitudinem. Ratio namque humana in indagatione divinorum debilis est, et inter naturaliter philosophantes de Deo, multa discordia exstat. Ideoque nisi vulgus per fidem immobilem instrueretur, ignoraret quibus potius crederet, essetque pauca certitudo in divinorum notitia.

Footnotes

  1. Joann. vi, 45. ↩

Chapter 296 of 761