Skip to the text

Articulus 16

1. Quomodo fides sit una. 2. An omnium virtutum prima.

  1. FIDES præterea quum sit virtus et habitus, comparari potest ad objectum. Et tunc fides est una specie : nam objectum ejus est unum, videlicet veritas prima, cui innitendo credimus quæcumque fide tenemus. Ex formali vero ratione objecti, virtus speciem accipit. Secundo, fides consideratur in ordinatione ad subjectum. Sicque diversificatur numero, secundum diversitatem credentium : accidens namque individuatur per subjectum. Licet itaque fides respiciat æterna ac temporalia, tamen est una, quoniam non est de temporalibus, nisi in ordinatione ad veritatem æternam. Sapientia autem a scientia distinguitur, quia sapientia est de æternis, scientia de temporalibus, secundum Augustinum tertio-decimo de Trinitate : quia hi habitus considerant æterna et temporalia secundum proprias rationes.

  2. Sciendum præterea, quod virtus aliqua dici potest prior dupliciter : primo, per se ; secundo modo, per accidens. Per se ergo loquendo, fides est virtutum omnium prima. Virtutes enim theologicæ ceteris sunt priores, quoniam earum objectum est ultimus finis. Finis autem in agibilibus, est sicut principium in speculationibus : sed necesse est ultimum finem prius esse in intellectu per cognitionem, quam esse possit in voluntate, in qua est per caritatem et spem. Quumque naturalis cognitio attingere Deum non valeat, secundum quod est beatitudinis objectum, oportet ut prius uniatur homo Deo per fidem.

Porro, per accidens dicitur aliqua virtus prima, in quantum removet prohibens : sicut fortitudo esse potest prior fide, quia repellit inordinatum timorem quo quis a fide retrahitur ; humilitas quoque, quoniam expellit superbiam, per quam refutat intellectus se subdere veritati divinæ, eo quod nequeat eam comprehendere. Spes etiam dicitur introducere ad fidem, non quod fidem præcedat, sed quia facit fidei firmiter adhærere, atque in ea perseverare. Verumtamen, teste Augustino in libro contra Julianum, nulla est vera virtus, nisi fide supposita. Fides enim ostendit omni virtuti debitum finem.

Quod autem de fide dictum jam est, de fide formata intelligi debet : fides namque informis non est virtus completa.

Chapter 304 of 761