Articulus 18
An in angelo et homine ante peccatum exstiterit fides. 2. Et an in dæmonibus fides exsistat.
AMPLIUS autem, constat quod nec angeli ante confirmationem, nec homo ante peccatum, visionem Dei beatificam habuit, nec vidit Dei essentiam.1 Quum ergo fides sit argumentum non apparentium, qua creduntur quæ non videntur, patet quod homo et angelus in sua prima conditione fidem habuerit: nisi quis asserat eos in puris naturalibus esse creatos, et de his quæ fidei sunt nihil prorsus novisse: quod tamen dicendum non est. Erant enim in via accedendi ad Deum. Accedentem autem ad Deum oportet credere, secundum Apostolum.2 Ideoque erat in eis quædam inchoatio speratæ felicitatis ex gratia, per fidem in intellectu, per caritatem quoque et spem in voluntate. — Sed considerandum, quod in objecto fidei est aliquid formale, videlicet prima veritas, et quoad hoc fidem habebant; et aliquid materiale, id scilicet cui propter veritatem divinam assensus præbetur. Et quia horum aliud est uni creditum, et ab alio scitum; ideo concedendum est quod angelus ante confirmationem, et homo ante peccatum, aliqua de divinis mysteriis scivit, quæ modo sola fide tenentur: quia ut ait Hugo de S. Victore in suis Sententiis, novit homo in primo statu Creatorem suum, non ea cognitione quæ foris solo auditu percipitur, sed ea quæ intus per inspirationem ministratur. Clarior quippe erat ante peccatum contemplatio quam modo, non tamen certitudo tanta quæ fidem excludit. Quod denique Hugo dicit: Non ea cognitione cognovit homo Creatorem quomodo a credentibus absens fide quæritur, sed ea qua per contemplationis præsentiam manifestius cernebatur: quamvis verba hæc magistralia sint, auctoritatem tamen non habent. Proinde, quod fides dicitur ex auditu esse, accipi debet non solum de auditu humano exteriori, sed etiam de auditu interiori, quemadmodum scriptum est:3 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Et hoc modo audiebant Deum Prophetæ.4
Ex præhabitis insuper innotescit, quod intellectus fidei assentit, non quia rem creditam videt, vel in se aut per resolutionem ad principium per se notum, sed ex voluntatis imperio. Quod dupliciter contingere potest. Primo, ex ordine voluntatis ad bonum: et sic credere est laudabile. Secundo, quia intellectus convincitur ut judicet esse credendum his quæ dicuntur, non propter evidentiam rei, sed signi quo constat id quod dicitur a Deo (qui mendacii confirmator esse nequit) proferri. Velut si Propheta annuntiet, et miraculo id confirmet mortuum suscitando, tali signo convincitur ratio ut credat illud dici a Deo. Et isto modo est in dæmonibus fides. Vident namque manifesta indicia, quibus certissime sciunt doctrinam Ecclesiæ esse a Deo. Ipsas vero veritates quas credit Ecclesia, ut Deum esse trinum, etc., non vident. Unde dæmonum fides est quasi coacta; et etiam displicet eis tot fieri pro fide miracula. Ideoque non est laudabilis, neque eorum malitiam minuit. Fides quoque dæmonum non est donum gratiæ; sed ex perspicacitate naturalis intellectus ad fidem coguntur. Fides enim quæ est gratiæ donum, inclinat hominem ad credendum secundum aliquem boni affectum, quamvis informis sit. Nunc igitur lucet, cur Jacobus dicat: Dæmones credunt, et contremiscunt.5
Footnotes
Chapter 306 of 761