Articulus 24
De beatitudine correspondente dono intellectus. 2. Et quomodo fides dicatur fructus intellectus.
SICUT in libro de Sermone Domini in monte ait Augustinus, Sexta operatio Spiritus Sancti, quæ est intellectus, convenit mundis corde, qui purgato oculo videre possunt quæ oculus non vidit. Unde sexta beatitudo, videlicet, Beati mundo corde, correspondet dono intellectus. In hac autem beatitudine, sicut in ceteris, duo continentur. Unum per modum meriti, scilicet cordis munditia; aliud per modum præmii, scilicet visio Dei: et horum utrumque ad donum intellectus quodammodo pertinet. Est nempe duplex cordis munditia: Una, quasi præambula ac dispositiva ad Dei visionem, quæ est expurgatio affectus ab affectionibus inordinatis, et fit per virtutes et dona vim appetitivam perficientia. Alia est cordis munditia, quæ est quasi completiva respectu visionis divinæ: et hæc est munditia mentis a phantasmatibus atque erroribus depuratæ, quando divina non corporaliter neque infideliter, sed sincera acie conspiciuntur: et hanc efficit donum intellectus. Conformiter visio Dei est duplex: Una perfecta, quæ est divinæ essentiæ clara inspectio, quæ est in patria. Alia est Dei visio imperfecta, in qua licet non videamus de Deo quid est, cernimus tamen quid non est: et hæc notitia est tanto perfectior, quanto amplius videmus Deum excedere omnia quæ de ipso dicuntur. Utraque autem visio pertinet ad intellectum: prima, ad donum intellectus consummatum, prout habetur in patria; secunda, ad donum inchoatum in via.
Insuper advertendum quod finis rei dicitur fructus ejus. Fructus ergo spiritus sunt quædam ultima et delectabilia, quæ in nobis ex virtute Spiritus Sancti proveniunt. Tale autem ultimum habet rationem finis, qui est voluntatis objectum. Unde id quod est ultimum delectabile in voluntate, est quodammodo fructus omnium ad alias potentias pertinentium. Fructus ergo doni, vel virtutis potentiam perficientis, est duplex. Unus, ad suam potentiam pertinens: et sic dono intellectus correspondet pro fructu fides, id est fidei certitudo. Intellectus quoque qui est donum, est fructus fidei quæ est virtus. Secundo modo dicitur fructus, ultimum quoddam pertinens ad voluntatem: et sic dono intellectus correspondet gaudium. Dono autem consilii non correspondet proprie aliquis fructus, quoniam consilium pertinet ad practicam cognitionem dumtaxat. Practicæ vero cognitionis fructus esse non potest in ipsa, quum talis cognitio non habeatur propter se sicut speculativa, sed referatur ad aliud. Denique donis sapientiæ, intellectus atque scientiæ correspondet unus tantummodo fructus, videlicet certitudo significata nomine fidei. Donis autem quæ ad vim appetitivam respiciunt, plura dona correspondent, quia ratio finis, qui includitur in ratione fructus, ad appetitum potius pertinet.
Chapter 312 of 761