Articulus 5
De enumeratione articulorum fidei in Symbolo. 2. Et de ordinatione eorumdem.
EST autem fides sperandarum substantia rerum.1 Ideoque de illis est fides quæ in patria nos visuros speramus, et quæ ad visionem beatam nos promovent. Duo ergo nobis præcipue credenda traduntur, videlicet : occultum Deitatis, cujus visione beatificamur ; et mysterium Incarnationis, per quod ad Deitatis contemplationem perducimur. Prima ergo distinctio credibilium est, quod quædam pertinent ad Divinitatis majestatem, quædam vero ad Verbi incarnati humanitatem. Circa Divinitatem autem tria nobis credenda traduntur. Primum est unitas Dei : et de hoc est primus fidei articulus. Secundum est divinarum personarum suppositalis distinctio, et juxta hoc, secundum tres personas, tres quoque assignantur articuli. Tertium est operatio Deitatis ad extra, quæ triplex est. Prima respicit esse naturæ : et sic proponitur articulus creationis. Secunda pertinet ad esse gratiæ : et sic omnia ad sanctificationem humanam spectantia sub uno comprehenduntur articulo. Tertia pertinet ad esse gloriæ : et sic est articulus de resurrectione mortuorum et vita æterna. Itaque septem sunt articuli ad Divinitatem spectantes. Totidem quoque de Christi humanitate traduntur : primus est de incarnatione seu conceptione Christi ; secundus, de nativitate ejus ex Virgine ; tertius, de ejus passione, morte, et sepultura ; quartus, de descensu ad inferos ; quintus, de resurrectione ; sextus, de ascensione ; septimus, de adventu ad judicium.
Quidam autem distinguunt duodecim articulos dumtaxat, scilicet sex de Divinitate, et sex de Verbi humanitate. Tres enim articulos de Trinitate sub uno comprehendunt, eo quod trium personarum sit una cognitio. Nam in ratione Patris intelligitur Filius, et amborum nexus, scilicet Spiritus Sanctus. Articulum vero de glorificatione distinguunt in duos, videlicet in resurrectionem carnis, et in gloriam animæ. Denique articulum conceptionis et nativitatis non dividunt. Quia tamen circa singulas personas divinas attendenda sunt aliqua circa quæ contingit esse errorem, quoniam proprietatibus distinguuntur : ideo de unaquaque persona poni potest articulus proprius. — Præterea in hoc quod credimus Deum omnipotentem, in omnipotentia comprehenditur omnium scientia et providentia : quia intellectualis naturæ potestas non agit nisi secundum voluntatem et agnitionem. Non enim omnia posset Deus in rebus cunctis efficere, nisi eorum notitiam providentiamque haberet.
Sed dubitare quis potest de sacramento Eucharistiæ, cur de ipso non assignatur specialis articulus, quum tamen singularem habeat difficultatem ; item, quum sit fides eorum quæ per rationem sciri non valent, quomodo de hoc quod Deus est unus, ponatur fidei primus articulus, quum ratio naturalis hoc sciat, et a philosophis demonstratum est. Respondendum ad primum, quod in sacramento Eucharistiæ duo pensantur : unum, in quantum est sacramentum, et sic continetur sub articulo qui est de effectibus gratiæ sanctificantis ; secundum, quod corpus Christi illic miraculose exsistit, et hoc ad omnipotentiam pertinet. Ad aliud respondendum, quod licet Deum esse unum philosophi noverant, tamen sub articulo de unitate Dei multa complectuntur quæ rationem humanam excedunt, videlicet omnium Dei providentia, omnipotentia, et quod ipse solus sit colendus : circa quæ philosophi multipliciter erraverunt.
- Agnoscendum est autem, quod Symbolum dicitur collectio sententiarum fidei in unum. Unde quum accedentem ad Deum oporteat credere, necessarium erat ut ex sacra Scriptura, in qua ea quæ credenda sunt, diffuse dispersimque conscripta sunt, una quasi compendiosa ac summaria collectio credendorum fieret, quam omnes faciliter scire et discere possent : et hoc propter idiotas et simplices atque in exterioribus occupatos præsertim necessarium exstitit, eo quod tales studio vacare non possunt, nec ex Scriptura credenda colligere. Facta sunt autem plura propter hæreses insurgentes : quorum posterius prioris quodammodo declarativum est. Unde symbolum Patrum manifeste et solenniter in Missa cantatur, quia editum est fide jam promulgata. Symbolum autem Apostolorum, in Prima et Completorio in secreto profertur contra tenebras errorum præteritorum et futurorum perfidorum, quoniam factum est tempore persecutionum, fide nondum publice dilatata.
Footnotes
-
Hebr. XI, 1. ↩
Chapter 293 of 761