Articulus 32
- De specie hæresis. 2. De ejus materia.
B 1. QUEMADMODUM Hieronymus ait (et habetur in Decretis, causa 24, quæstione 3), hæresis Græce ab electione dicitur, eo quod sibi unusquisque disciplinam eligat quam meliorem existimat.1 Unde sicut voluntas spectat ad fidem, sic electio ad hæresim. Denique electio est mediorum ad finem, præsupposito fine. In credendis autem voluntas assentit primo vero, tanquam proprio bono ac ultimo fini. In fide ergo credentis est aliquis cujus dicto credens assentit, et hoc est principale in fide; aliud est sententia quam sectando alicui credit. A fide ergo christiana dupliciter deviatur. Primo, non assentiendo ipsi Christo: et talis est infidelitas Judæorum atque gentilium, qui circa finem malam habent voluntatem. Secundo, per hoc quod quis assentire Christo intendit, sed errat in mediis, ea videlicet eligendo quæ non sunt vere a Christo tradita, sed quæ sibi propria ratio suggerit, et juxta proprium sensum verba Christi exponit. Unde hæresis est species infidelitatis, eorum videlicet qui fidem Christi profitentur, sed fidei documenta corrumpunt. Sic igitur proximus finis hæresis est adhærere sententiæ propriæ, et inde speciem habet; finis autem remotus est honor, fama, vel gloria. Dicit enim Augustinus in libro de Utilitate credendi: Hæreticus est, qui temporalis commodi et maxime principatus aut gloriæ suæ causa, falsas novasque opiniones vel gignit vel sequitur. Propter quod patet, quod ut frequenter hæresis ex cupiditate vel superbia oritur, quandoque tamen ex illusione phantastica nascitur. Hæresis ergo, ut modo accipitur, corruptionem fidei importat.
- Dupliciter quoque, ut præhabitum est, pertinet aliquid ad fidem, videlicet: directe, ut articuli fidei; et indirecte, ut omnia alia quæ in Scriptura sacra habentur: et circa utrumque contingere hæresis potest. Itaque, sicut hæreses Judæorum erant circa quæstiones Judaismi, sic hæreses Christianorum sunt circa ea quæ fidei sunt. Dicit autem Hieronymus, quod qui aliter Scripturam intelligit aut exponit quam sensus Spiritus Sancti efflagitat, licet ab Ecclesia non recesserit, tamen hæreticus appellari potest: quod tunc contingit, dum quis veritatem Scripturæ retorquet ad ea quæ fidei exstant contraria, et suæ opinioni faventia. Rursus, Hieronymus dicit, quod ex verbis inordinate prolatis oritur hæresis. Confessio namque, quæ est fidei actus, per verba exprimitur: et ergo si verba inordinate dicantur, per exteriorem actum interior fides potest corrumpi. Verumtamen, ut Augustinus testatur (et habetur in Decretis, causa 24, quæstione 3), nemo deputatur hæreticus, quamvis falsam ac fidei contrariam sententiam teneat, nisi eam pertinaci animositate defendat. Porro, contra auctoritatem summi Pontificis nullus doctorum sanctorum suam sententiam defensare præsumit.
Footnotes
-
Quæstio 11. ↩
Chapter 320 of 761