Skip to the text

Articulus 13

De definitione fidei secundum Apostolum.

AD Hebræos ait Apostolus:12 Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium. Pro cujus declaratione sciendum, quod habitus definiendus est per proprium actum in ordine ad objectum. Credere autem (quod est actus fidei) est actus intellectus determinati ad unum ex imperio voluntatis. Ideoque actus fidei ordinem habet, tam ad objectum voluntatis, quod est bonum seu finis, quam ad objectum intellectus, quod est verum. Quumque fides sit virtus theologica, habet idem pro objecto et fine : unde oportet objectum et finem fidei sibi proportionaliter correspondere. Objectum denique fidei est veritas prima, in quantum est non visa, et ea quibus propter primam veritatem inhæretur. Sic ergo necesse est ut veritas prima se habeat ad fidei actum, secundum rationem finis, sub ratione non visi : quod pertinet ad rationem rei speratæ, secundum illud Apostoli : Quod non videmus, speramus.3 Veritatem quippe videre, est eam habere. Quod autem quis habet, non sperat; sperat vero id quod nondum habet. Sic itaque habitudo actus fidei ad finem, qui est voluntatis objectum, significatur in eo quod dicitur : Fides est substantia rerum sperandarum. Solet namque substantia dici prima inchoatio rei, præsertim quum tota res virtualiter continetur in tali principio : quemadmodum dicimus quod prima principia sunt tota substantia scientiæ. Non enim capitur hic substantia prout est unum prædicamentum; sed prout in quolibet genere primum, in se aliqua virtualiter continens, dicitur aliquorum substantia.

Fides ergo est substantia rerum sperandarum, id est, prima inchoatio rerum sperandarum in nobis est per fidei assensum, qui in se virtute continet res sperandas. Nam in hoc felicitari speramus, quod aperte videbimus ea quibus modo per fidem adhæremus. Porro, habitudo actus fidei ad objectum intellectus, prout est objectum fidei, insinuatur quum dicitur : Argumentum non apparentium. Et sumitur argumentum pro argumenti effectu, videlicet pro ipsa adhæsione intellectus ad non apparentem fidei veritatem. Unde verba Apostoli in formam definitionis redigi possunt, ut dicatur : Fides est habitus mentis quo inchoatur vita æterna in nobis. — Patet ergo, quod non bene dicant, qui asserunt verba Apostoli non esse fidei definitionem, licet non ponantur in forma definitiva : imo omnia per quæ fides definiri potest, Apostolus tangit. Aliorum vero definitiones non sunt nisi quædam explicationes definitionis Apostoli : ut quod Augustinus ait : Fides est virtus qua creduntur quæ non videntur; et Damascenus, Fides est, inquit, non inquisitus consensus. Quod proinde septimo capitulo de Divinis nominibus Dionysius dicit : Fides est manens credentium fundamentum, collocans eos in veritate, et in ipsis veritatem : idem est ei quod ait Apostolus, Substantia rerum sperandarum. Agnoscendum est autem, quod argumentum ex propriis rei principiis sumptum, facit rem in se ipsa apparentem. Argumentum vero ex divina auctoritate acceptum, non facit rem apparentem in se : et tale est fidei argumentum.

Footnotes

  1. Hebr. XI, 1. ↩

  2. Quæstio 4. ↩

  3. Rom. viii, 25. ↩

Chapter 301 of 761