Articulus 12
Quod confessio sit actus fidei. 2. Et quomodo confessio fidei sit ad salutem necessaria.
INSUPER, actus exterior illius est actus virtutis, ad cujus finem ex propria specie ordinatur: quemadmodum jejunare est actus abstinentiæ, cujus est carnem domare. Conformiter, quia confessio ordinatur ad id quod est fidei sicut ad finem, videlicet ad exteriorem locutionem ex fide manantem; ideo est fidei actus exterior confessio, sicut interior conceptio eorum quæ fidei sunt, est fidei interior actus. Est autem triplex confessio, quæ in Scriptura laudatur: una, quæ est actus fidei, videlicet protestatio credendorum; secunda, quæ est gratiarum actio, et est actus latriæ; tertia est confessio peccatorum, et est actus pœnitentiæ.
Denique confessio fidei quum sit quoddam affirmativum, non cadit nisi sub præcepto affirmativo. Præcepta autem affirmativa obligant semper, sed non ad semper: imo obligant solum pro loco et tempore, et secundum aliquas circumstantias ad actum virtutis requisitas. Unde fidem confiteri, solum est de necessitate salutis quando per hujus actus omissionem, honor Dei, aut proximorum subtraheretur utilitas. Si autem fides videtur periclitari, tunc quilibet tenetur fidem publice confiteri. Si vero ex confessione fidei oriatur major seditio, aut infidelium irrisio, et nulla proximorum utilitas, tunc non est laudabile fidem fateri, ne sanctum canibus detur.
Chapter 300 of 761