Skip to the text

Articulus 28

  1. An quælibet actio infidelium sit peccatum. 2. Et de speciebus infidelitatis. 3. Et quorum infidelitas gravior sit.

  2. PECCATUM proinde mortale gratiam gratificantem penitus tollit; naturale tamen bonum, seu dona naturæ, non aufert. Infidelitas autem mortale peccatum est : non ergo potest infidelis aliquid meritorie agere. Potest tamen aliquod bonum morale, ad quod naturalis potentia se extendit, operari. Unde non oportet quod infidelis in omni actu peccet. Itaque quod Apostolus ad Romanos ait, Omne quod non est ex fide, peccatum est ;1 itemque quod illic Glossa adjungit, Tota vita infidelium peccatum est : intelligi debet quod vita infidelium sine peccato esse non potest; vel quia quidquid ex infidelitate operantur, peccatum est. Nam sicut fidelis non peccat faciendo actum quem ad fidei finem non ordinat, dummodo non ordinet ad finem contrarium virtuti ac fidei; sic infidelis aliquid sine peccato efficere potest, dum illud ad suæ perfidiæ finem non refert. Quidquid autem ad finem quem sperat in sua secta refert, hoc culpa est. De Cornelio quoque centurione sciendum, quod fidem implicitam habuit.

  3. Præterea virtus in eo consistit, quod rectæ cognitionis vel operationis regulam mediumque attingit: quod uno dumtaxat modo contingit. Unde quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius dicit: Bonum uno modo efficitur, malum vero multipliciter. Et idem secundo Ethicorum Aristoteles ait. Propterea uni virtuti plura vitia opponuntur: quorum diversitas consideratur dupliciter. Primo, secundum diversam habitudinem ad virtutem: et sic species uni virtuti oppositæ determinatæ sunt. Nam virtuti morali opponitur unum vitium secundum excessum, aliud secundum defectum. Secundo diversitas ista attenditur secundum corruptionem circumstantiarum, et eorum quæ ad virtutem exiguntur: et sic uni virtuti, ut fortitudini, etc., infinita vitia opponuntur, prout infinitis modis contingit varias circumstantias quæ ad virtutem requiruntur corrumpi. — Itaque, secundum primum modum, tres assignantur species infidelitatis: nam infidelitas principaliter consistit in quodam veritatis renisu atque contemptu. Quod dupliciter accidit: quia vel renititur quis fidei nondum susceptæ, et sic est infidelitas gentilium seu paganorum. Aut renititur fidei christianæ susceptæ: et hoc dupliciter: vel in figura, et sic est infidelitas Judæorum, qui veterem legem suscipiunt, quæ novæ legis figura est; vel in manifestatione, et sic est infidelitas hæreticorum, qui evangelicam legem recipiunt. Si autem secundo modo pensetur diversitas infidelitatum, sic indeterminatæ sunt species infidelitatis, secundum quod circa fidem infiniti errores accidere possunt, ut in libro de Hæresibus Augustinus inducit. — Denique formale objectum infidelitatis non est veritas prima, sed sententia cui false adhæretur. Verumtamen veritas prima est objectum infidelitatis secundum rationem mali, in quantum per eam a summa veritate receditur; sed inde infidelitas non suscipit speciem, sed potius est speciei privatio.

  4. Insuper advertendum, quod si attendamus in infidelitate comparationem ejus ad fidem, sic eorum infidelitas qui veritati fidei susceptæ repugnant, gravior est: et ita infidelitas hæreticorum gravissima est, deinde Judæorum, postremo paganorum. Secundo, considerari potest in infidelitate corruptio alicujus quod ad fidem requiritur. Quum ergo in pluribus errent pagani quam Judæi, et Judæi quam hæretici; ideo hoc modo gravior est infidelitas paganorum infidelitate Judæorum, et Judæorum quam hæreticorum, nisi forte quorumdam, puta Manichæorum, qui circa fidei veritatem plus errant quam pagani. Istarum autem gravitatum prima præponderat secundum rationem culpæ: quoniam infidelitas culpam potissime habet propter veritatis renisum. Plus autem veritati renituntur qui veritatem semel noverunt. Unde simpliciter loquendo, hæreticorum infidelitas est gravissima, paganorum levissima; Judæorum autem est media: nam et ipsi recipiunt christianæ fidei veritatem in figura, quam male exponunt.

Footnotes

  1. Rom. xiv, 23. ↩

Chapter 316 of 761