Articulus 21
- Quod fides sit causa timoris, 2. et purificationis cordis.
Quæstio 7. 1. TIMOR denique ad virtutem appetitivam pertinet, et est motus appetitivæ potentiæ. Omnium autem appetitivorum motuum principium atque objectum, est bonum vel malum apprehensum. Unde appositio mali causat timorem. Quoniam ergo per fidem habemus notitiam de malis pœnalibus, a Deo juste infligendis pro culpis; propterea dicitur fides causa timoris. Fides enim informis est causa timoris servilis; formata vero est causa filialis timoris. Nam fides docet nos divinam excellentiam et bonitatem: et hinc oritur timor reverentialis et castus. Docet quoque justa Dei judicia: et sic efficit timorem servilem. Unde Jacobus: Dæmones, inquit, credunt et contremiscunt.1
- Porro impuritas rerum inde consurgit, quod rebus vilioribus commiscentur : velut si aurum uniatur plumbo. Si vero conjungitur aliud suo superiori, inde purificatur aut melioratur. Rationalis autem creatura inferioribus atque caducis ac sensibilibus cunctis præstantior est : et quum illis commiscetur sive inhæret, fœdatur; quum autem ad Deum et ad superiora convertitur, sanctificatur. Hujus vero quod homo ab inferioribus se elonget et ad divina convertat primum principium est fides : nam accedentem ad2
B Deum oportet credere. Et quidem fides informis impuritatem ignorantiæ delet; quum autem ei caritas copulatur, omnia cordis crimina delet, quia universa peccata operit caritas.3 Propter prædicta ait Petrus: Fide purificans corda ipsorum.
Footnotes
Chapter 309 of 761