Articulus 31
An Judæorum et aliorum infidelium pueri sint baptizandi invitis parentibus.
MAXIMAM denique auctoritatem habet consuetudo Ecclesiæ, quæ est semper æmulanda: nam et catholicorum dicta doctorum ab Ecclesia auctoritatem suscipiunt. Unde multo major est auctoritas Ecclesiæ quam Augustini, vel Hieronymi, aut alicujus doctoris. Nunquam autem Ecclesiæ consuetudo fuit, ut Judæorum pueri invitis parentibus baptizarentur; quum tamen præteritis temporibus fuerint potentissimi principes, ut Constantinus et Theodosius, quibus familiarissimi erant sanctissimi antistites, ut Constantino Silvester, et Ambrosius Theodosio: qui nequaquam omisissent istud impetrare ab ipsis, si licuisset. Ideo periculosum esset nunc recenter inducere, quod pueri tales sic baptizarentur: Primo, propter periculum fidei, quam postea forte de facili ex inductione parentum relinquerent, eo quod nescientes baptizati essent. Secundo, quia hoc repugnaret naturali justitiæ. Filius enim est aliquid suorum parentum, et usque ad usum rationis est sub cura ipsorum: nam usque tunc non differt ab irrationabilibus brutis. Adhuc autem, antiquorum patrum infantes in fide parentum salvati sunt: quo constat, quia parentum est providere filiis ad salutem. Rursus, non est parentibus auferendum jus patriæ potestatis.
Chapter 319 of 761