Skip to the text

Articulus 33

  1. Utrum hæretici sint sustinendi. 2. An revertentes sint recipiendi.

  2. DUO præterea in hæretico pensari possunt. Unum, ex parte hæretici, scilicet peccatum ipsius: et per hoc meretur non solum excommunicari, sed insuper occidi, quum multo sit gravius fidem corrumpere, quam monetam falsare. Si ergo pecuniarum falsarii occiduntur, multo justius convicti de hæresi mox possent interfici. Secundo, consideranda est misericordia Ecclesiæ, cujus est errantem ad fidem reducere. Et sic Ecclesia non statim prima vice hæreticum damnat, sed post primam et secundam admonitionem, ut docet Apostolus.1 Si vero tunc pertinax manserit, separat eum a se Ecclesia per excommunicationis sententiam, et ulterius relinquit eum sæculari judicio, tradendum ad mortem. Dicit namque Hieronymus (et habetur in Decretis, causa 24, quæstione 3): Resecandæ sunt putridæ carnes, et scabiosa ovis a caulis repellenda, ne tota domus, massa, corpus, et pecora ardeant, corrumpantur, putrescant, intereant. Arius in Alexandria una scintilla fuit; sed quoniam non statim oppressus est, totum orbem ejus flamma depopulata est. Itaque sunt exstirpanda zizania, dum sine exstirpatione tritici fieri potest.

  3. Advertendum est insuper, quod Ecclesia, Christo docente, etiam inimicos diligit, et eis benefacit.2 Est autem duplex bonum quod per caritatem proximo exhibemus. Unum spirituale, videlicet animæ salus, quod caritas principaliter respicit: et quantum ad hoc, Ecclesia semper hæreticos quotiescumque revertuntur, ad pœnitentiam recipit, offerens eis viam salutis. Aliud est temporale bonum, quod caritas secundario respicit, utpote vita corporalis, possessio, dignitas, fama: et talia non debemus aliis, nisi secundum quod ipsorum atque aliorum saluti expediens est. Propterea Ecclesia primo ab hæresi redeuntes, ad fidem suscipit quoad utrumque bonum, conservans eos in vita, et interdum pristinam dignitatem propter bonum pacis eisdem restituens. Si vero iterum relabantur, non recipit eos ad temporale bonum, nec a morte tuetur: primo, quia si semper reciperentur, alii securius fidem desererent; secundo, quia iste relapsus est inconstantiæ signum; tertio, quia si reciperentur, id posset in aliorum præjudicium evenire: nam si rursus a fide recederent, fideles inficerent. Ideo Decretalis dicit, quod si aliqui post abjurationem erroris deprehensi fuerint in abjuratam hæresim recidisse, sæculari judicio sunt relinquendi.

Footnotes

  1. Tit. III, 10. ↩

  2. Matth. v, 44. ↩

Chapter 321 of 761