Skip to the text

Articulus 10

Utrum fides mysterii Christi et sanctæ Trinitatis explicita, fuerit semper ad salutem necessaria.

SUPERIUS declaratum est, ea per se pertinere ad fidem, per quæ æternam felicitatem consequimur. Quia ergo mysterium incarnationis passionisque Christi via est ad beatitudinem, semper necesse fuit apud omnes mysterium incarnationis

A Christi aliquo modo credi: diversimode tamen, secundum diversitatem personarum ac temporum. Nam ante peccatum primus homo habuit explicitam fidem de Christi incarnatione, secundum quod ordinatur ad consummationem gloriæ, non in quantum ordinatur ad liberationem a peccato per passionem et resurrectionem: non enim præscius fuit homo sui peccati. Videtur autem incarnationis præscius fuisse, quum dixit: Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit uxori suæ.1 De quibus verbis ait Apostolus: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.2 Quod sacramentum primum hominem ignorasse non est credibile. Post peccatum vero fuit mysterium Christi explicite creditum, non solum quoad incarnationem, sed etiam quoad passionem et resurrectionem, quibus a morte redimimur. Aliter non præfigurassent Christi passionem quibusdam sacrificiis, tam ante legem quam sub lege: quorum quidem sacrificiorum rationem atque signatum, majores explicite, minores vero implicite agnoscebant, utpote credentes ea divinitus esse disposita de Christo venturo. Porro tempore gratiæ revelatæ, omnes, etiam minores, habere tenentur fidem explicitam de mysteriis Christi, præsertim quoad ea quæ communiter solennizantur et publice proponuntur, ut sunt de incarnatione articuli. Considerationes vero subtiles circa incarnationem, aliqui magis vel minus credere tenentur, prout uniuscujusque statui et officio convenit. — Ex his innotescit, quod Joannes Baptista, quando dixit, Tu es qui venturus es, etc.3 ? non quæsivit an Christus venisset in carne: hoc enim agnovit. Sed, secundum Gregorium, interrogavit an in propria persona esset ad inferos descensurus. Sciebat tamen, quod passio Christi usque ad limbum patrum se extenderet, sicut prædictum est: Tu quoque in sanguine testamenti tui, emisisti vinctos tuos de lacu in quo non erat aqua.4 Et quamvis

Joannes hoc noverat, potuit tamen nescire an Christus in propria persona illuc descenderet. Secundum Ambrosium vero super Lucam, Joannes non ex ignorantia, sed ex pietate, interrogavit. Secundum Chrysostomum autem, quæsivit ut discipuli ejus magis instruerentur de Christo.

Agnoscendum præterea, quod etiam quibusdam gentilium de Christo revelatio facta fuit, sicut Job, et Sibyllæ, secundum Augustinum. Tempore quoque Constantini sepulcrum inventum est, in quo sepultus erat homo, in cujus pectore erat aurea lamina habens inscriptum : Christus nascetur de Virgine, et credo in eum. O sol, Helenæ et Constantini temporibus iterum me videbis. — Denique, si qui salvati sunt quibus de Christo revelatio facta non est, nec ipsi sine fide Mediatoris salvati sunt, quia ad minus habuerunt fidem implicitam in divina providentia : credentes Deum esse mundi salvatorem, secundum modum sibi placentem, atque aliquibus ab ipso revelatum. Unde Augustinus in libro de Correptione et gratia : Ista (inquit) est sana fides, qua credimus nullum hominem, sive majoris sive minoris ætatis, a contagione liberari peccati, nisi per mediatorem unum Dei et hominum Jesum Christum.

Advertendum est insuper, quod quum in mysterio Christi Trinitas contineatur, videlicet quod Filius Dei carnem assumpserit, et per gratiam Spiritus Sancti renovaverit mundum, atque de Spiritu Sancto conceptus sit : ideo sine fide Trinitatis explicite credi non potest mysterium Christi. Unde, sicut ante Christi adventum aliqui habebant fidem de Christi mysteriis explicite, quidam implicite ; pariformiter de fide Trinitatis sentire oportet quia majores explicite eam credebant, nam in veteri Testamento sæpe innuitur. Non autem tenebantur omnes eam explicite credere ; nunc vero tempore gratiæ omnes obligantur manifeste credere supersanctæ Trinitatis mysterium.

Footnotes

  1. Gen. ii, 24. ↩

  2. Ephes. v, 32. ↩

  3. Matth. xi, 3. ↩

  4. Zach. ix, 11. ↩

Chapter 298 of 761