Articulus 11
An credere sit meritorium. 2. Et utrum ratio humana diminuat meritum fidei.
ACTUS proinde humani meritorii sunt prout procedunt a libero arbitrio a Deo per gratiam moto. Unde omnis actio quæ libero arbitrio subditur, esse potest meritoria, si sit in Deum relata. Credere autem, ut dictum est, est actus intellectus, divinæ veritati ex voluntatis imperio assentientis, gratia Dei voluntatem movente : ideoque actus fidei meritorius esse potest. Denique natura comparatur ad gratiam sicut materia ad formam ; fides quoque comparatur ad caritatem sicut dispositio præcedens formam. Et igitur, sicut materia seu dispositio non agit nisi forma adveniat, sic nec actus naturæ nec fidei meritorius est, antequam caritas adsit : qua habita, uterque esse meritorius potest. Nam et actus scientiæ si ad caritatem, videlicet ad Dei honorem utilitatemque proximi ordinetur, meritorius fit. In actu tamen scientiæ sunt duo, scilicet : Assensus, et ille non est meritorius, quoniam libero arbitrio non subditur, quia per vim demonstrationis intellectus ad assensum cogitur. Actualis autem consideratio scientiæ voluntati subjicitur, et potest meritoria fieri. Actus vero fidei quoad utrumque, videlicet assensum et usum, meritorius esse valet. Intellectus enim non cogitur ad assensum. Habet tamen sufficiens inductivum: quia innititur auctoritati divinæ Scripturæ, miraculis approbatæ; et quod potius est, quoniam interiori Dei instinctu fides in actum procedit. Porro opinio, quoniam non habet firmum assensum, non procedit ex voluntate perfecta : ideoque ex parte assensus non apparet meritoria; ex parte autem considerationis actualis, meritoria esse potest.
Præterea ratio humana dupliciter se potest habere ad id quod fides proponit. Uno modo, quasi præcedens, sic quod homo non crederet nisi rationem talem audiret: et sic ratio diminuit fidei meritum, sicut passio præcedens diminuit laudem virtuosi actus, quum non propter passionem, sed rationis judicium, fieri debeant actiones virtutum. Secundo, ratio humana se habet ad voluntatem credentis per modum consequentem, quando videlicet credens, etiam ratione cessante, propter divinam auctoritatem promptissime crederet. Tamen quia id quod credit diligit, veritatem fidei revolvit, et ex ejus amore rationes ad ejus roborationem excogitat: et ita ratio humana est signum meriti amplioris, nec meriti rationem excludit, causamque merendi non interimit. Itaque, quod ait Gregorius, Fides non habet meritum, cui ratio præbet experimentum: intelligendum est, quando homo voluntatem credendi promptam non habet, nisi propter vim rationis humanæ. — Rationes præterea quæ inducuntur ad fidem, non sunt demonstrativæ, sed potius removent fidei impedimenta, ostendendo ea non esse impossibilia quæ asserit fides. Rationes vero demonstrativæ, quæ ad aliqua quæ fidei sunt (scilicet quod Deus est, et quod unus est Deus) adducuntur, sunt quasi præambula fidei; et quamvis diminuant rationem fidei, dum faciunt esse apparentia quæ proponuntur, non tamen diminuunt rationem caritatis, per quam voluntas prompta est ad illa credenda, rationibus non adductis: propter ea non minuitur ratio meriti. — Amplius autem sciendum est, quod ea quæ fidem impugnant, sive interior consideratio, sive exterior persecutio, tanto magis meritum fidei augent, quanto in eorum resistentia ostenditur voluntas ad credendum Deo pronior atque robustior. Ideoque sancti martyres maximum fidei meritum habent; et post eos viri ingeniosi ac sapientes qui propter rationes hæreticorum ac philosophorum, proprias quoque adinventiones subtiles, non recedunt a fide. Unde eis cooperatur in bonum, quod hæreses fiant.
Chapter 299 of 761