Articulus 23
Quod donum intellectus sit in omnibus habentibus gratiam, 2. et solum in eis. 3. Et quod donum intellectus a ceteris donis distinctum sit.
AT vero in omni habente gratiam necesse est esse rectitudinem voluntatis circa ultimum finem: nam secundum Augustinum, voluntas per gratiam præparatur ad bonum. Ad ordinationem autem voluntatis ad Deum requiritur cognitio intellectus quæ est per fidem. Et sicut per donum caritatis ordinatur ad Deum voluntas, sic Deus per donum intellectus illuminat mentem, ut supernaturalem veritatem recte cognoscat in quam tendere voluntatem oportet. Ideoque, sicut donum caritatis omnibus gratiam habentibus inest, sic et donum intellectus. Verumtamen, habens gratiam gratum facientem pati potest hebetudinem mentis (contra quam, secundum Gregorium in secundo Moralium, datur donum intellectus) in his quæ non sunt de necessitate salutis; sed circa ea quæ de necessitate salutis sunt, instruitur sufficienter a Deo, secundum illud Joannis: Unctio ejus docet vos de omnibus.1 Et ita patet quomodo dicat Gregorius, quod donum intellectus Sanctis interdum utiliter subtrahitur, ne in elationem erigantur.
Præterea sciendum quod donum intellectus solis habentibus gratiam inest. Dona etenim Spiritus Sancti perficiunt animam, in quantum ipsa est mobilis a Spiritu Sancto; et supernaturale donum intellectus animam perficit, in quantum circa ultimi finis notitiam dirigibilis est. Hæc autem motio, est consideratio qua homo apprehendit veritatem circa ultimum finem: et ob id, nisi de illo veram æstimationem habeat, donum intellectus nondum suscepit. De ultimo vero fine veram æstimationem non habet, nisi qui circa illum non errat, sed ei tanquam optimo firmiter inhæret. Hoc autem non est nisi habentium gratiam gratum facientem, quemadmodum in moralibus habet homo rectam æstimationem de fine per habitum virtutis. Ex his patet, quod fides importat solum assensum ad ea quæ fidei sunt. Intellectus autem penetrationem vel perceptionem quamdam importat veritatis eorum quæ fides proponit circa ultimum finem. Porro in Daniele scriptum est: Intelligentia est opus in visione.2 Illic aliter capitur intelligentia quam hic, utpote pro illustratione circa dicta prophetica, quæ sine gratia esse potest.
Præterea distinctio doni intellectus a tribus, videlicet pietate, fortitudine, et timore, evidens est, quum illa ad vim appetitivam pertineant, intellectus autem ad cognoscitivam potentiam. Alia vero tria dona, scilicet sapientia, scientia, et consilium, et etiam intellectus, ad supernaturalem cognitionem fidei ordinantur.3 Fides autem est ex auditu, et non de re visa, et primo quidem circa primam veritatem, secundario quoque circa quasdam creaturas in ordine ad Deum consideratas; et ultra extenditur ad actus humanos, quia fides per dilectionem operatur.4
Itaque circa credenda per fidem, duo exiguntur ex parte nostra. Primo, ut intellectu quodammodo perspiciantur ac penetrentur: et hoc fit per donum intellectus. Secundo, ut de his habeat homo rectum judicium, quatenus æstimet eis firmiter inhærendum atque ab eorum oppositis præcavendum. Hoc autem judicium, quantum ad res divinas, pertinet ad donum sapientiæ; quantum vero ad res creatas, ad donum scientiæ. Quoad operationes autem humanas, videlicet quantum ad applicationem ad singularia opera, pertinet ad donum consilii. — Alii aliter distinguunt ista dona, dicentes quod donum scientiæ et consilii pertinent ad practicam cognitionem, intellectus autem ad speculativam. Intellectum quoque a dono sapientiæ dividunt, quoniam ad sapientiæ donum judicium pertinet, ad intellectum vero capacitas seu penetratio intima credendorum. Hæc autem distinctio non apparet valere, quia secundum præhabita, donum intellectus non solum respicit speculanda, sed etiam operanda: similiter donum scientiæ, sicut patebit. Denique tam donum intellectus quam fides sunt circa prima principia cognitionis gratuitæ, scilicet articulos fidei: difformiter tamen. Fidei enim est eis assentire, intellectus vero, quodam modo penetrare.
Footnotes
Chapter 311 of 761