Articulus 27
De peccato infidelitatis. 2. De subjecto ejus. 3. An infidelitas sit maximum peccatorum.
COGNOSCENDUM est insuper, quod infidelitas quandoque accipitur pure negative, ut ex hoc solo dicatur infidelis, quoniam fidem non habet :1 et sic infidelitas in his qui nihil de fide audierunt, non habet rationem culpæ sed pœnæ : quæ pœna seu ignorantia ex primi parentis peccato secuta est. Et hi damnantur non propter infidelitatis peccatum, sed ob alia crimina, quæ sine fide remitti non possunt. Unde super illud Joannis, Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, ait Augustinus, quod Dominus loquitur de peccato illo quo non crediderunt in Christum.2 Secundo modo, infidelitas sumitur secundum contrarietatem ad fidem, ut dum quis resistit auditui fidei, vel fidem contemnit : et in hoc ratio infidelitatis consistit, sicque peccatum vocatur. Oritur enim ex superbia, quia non dignatur se homo Scripturæ sanctæ subjicere. Unde ad peccatum superbiæ infidelitas potest reduci. Sciendum autem, quod sicut virtutes theologicæ non reducuntur ad cardinales, sed sunt eis priores, sic quoque non oportet peccata theologicis virtutibus contraria ad septem vitia capitalia reduci.
Denique contrariorum est idem subjectum. Ideo, sicut fidei subjectum est intellectus, sic et infidelitatis, quæ fidei contrariatur. Proprie enim dicitur esse peccatum in illa potentia quæ est principium actus peccati. Intellectus vero est proxima causa actus infidelitatis. Est autem duplex principium actus. Unum quasi primum et universale, quod imperat omnes actus : et sic voluntas est causa infidelitatis. Aliud est principium proximum et proprium, actum eliciens : et ita est intellectus subjectum et causa infidelitatis.
Præterea, quum peccatum formaliter in aversione mentis a Deo consistat, tanto peccatum est gravius, quanto a Deo magis elongat. Infidelitas vero maxime elongat a Deo, quia infidelis nec valet de Deo notitiam habere. Nec potest quantum ad aliquid cognoscere Deum, quia de eo falsam opinionem habet : nam quod opinatur esse Deum, Deus non est. Unde omnium peccatorum quæ circa perversitatem morum (id est quæ contrariantur virtutibus moralibus) contingunt, infidelitas gravissimum est. Secus vero est de aliis vitiis quæ contrariantur virtutibus theologicis, sicut patebit. Dicit autem Augustinus, et habetur in Jure, quod non audet præcipitare sententiam de hoc : An infidelis pessimis moribus imbutus, pejor sit hæretico qui aliunde malus non est, an non. Nam quamvis peccatum hæretici ex genere gravius sit, potest tamen ex circumstantia levius fieri quibusdam peccatis ejus qui credit.
Footnotes
Chapter 315 of 761