Skip to the text

Articulus 26

  1. Utrum scientia quæ est donum, sit practica. 2. Et quæ beatitudo correspondeat ei.

  2. EX præostensis nunc patuit, quod tam donum scientiæ, quam intellectus donum, ad fidei certitudinem ordinetur. Quum ergo fidei objectum formale sit veritas prima, fides primo et principaliter in contemplatione consistit. Sed quia veritas prima est ultimus hominis finis, propter quem omnia agimus; ideo fides ad operationem se extendit, nam per dilectionem operatur.1 Pariformiter, donum scientiæ primo atque præcipue ad speculationem se habet, quia per ipsum agnoscimus quid circa creata tenendum sit fide; secundario autem, etiam ad operationem extenditur, prout per scientiam dirigimur in agendis, circa ea quæ ad credibilia consequuntur. Porro, sicut non omnis qui intelligit, habet donum intellectus, sed qui intelligit ex habitu gratiæ; sic illi dumtaxat donum scientiæ habent, qui ex infusione gratiæ certum judicium habent circa credenda atque agenda: sic quod a rectitudine justitiæ in nullo aberrent. Hæc est autem Sanctorum scientia, de qua dicitur: Justum deduxit Dominus per vias rectas, et dedit illi scientiam Sanctorum.2

  3. Igitur ad scientiam pertinet rectum de creaturis in ordine ad ultimum finem judicium. Ex creaturis vero homo occasionaliter a Deo avertitur, juxta illud: Creaturæ factæ sunt in odium, et in muscipulam pedibus insipientium, utpote qui in eis finem sibi constituunt.3 Per donum autem scientiæ docetur homo de creaturis recte sentire, ac per hoc ei innotescit peccatum et damnum quod incurrit eis eronee inhærendo. Ex qua insuper agnitione oritur luctus. Unde tertia beatitudo, videlicet, Beati qui lugent, respondet dono scientiæ.4 Dicit enim Augustinus in libro de Sermone Domini in monte: Scientia convenit lugentibus, qui didicerunt quibus malis vincti fuerunt, quæ quasi bona petierunt. Secundario tamen dono scientiæ respondet consolatio, dum homo per judicium scientiæ ordinat creaturas ad bonum divinum. Bona nempe creata spirituale non excitant gaudium, nisi referantur ad Deum. Ideoque pax, et gaudium consequens, dono sapientiæ correspondent directe. Contuendum est quoque, quod dono scientiæ ratione considerationis, nulla beatitudo respondet, quia in solius Dei speculatione felicitas ponitur. Sed beatitudo hominis in debito usu et ordinata affectione creaturarum quodammodo sita est: et hoc, quantum ad beatitudinem viæ. Et ergo non attribuitur scientiæ beatitudo ad contemplationem respiciens, sed consolatio, quæ hic inchoatur, et in futuro perficitur.

Footnotes

  1. Galat. v, 6. ↩

  2. Sap. x, 10. ↩

  3. Sap. xiv, 11. ↩

  4. Matth. v, 5. ↩

Chapter 314 of 761