Skip to the text

Articulus 35

De blasphemia : 1. Quod sit opposita confessioni. 2. An sit semper mortale peccatum. 3. Utrum sit maximum peccatorum. 4. An inveniatur in damnatis.

  1. PRÆSENS articulus quatuor tangit. 1. Circa primum, sciendum quod blasphemia est derogatio alicujus excellentis bonitatis, et præcipue divinæ.1 Deus autem est, secundum Dionysium, ipsa bonitatis essentia; et quidquid ei convenit, pertinet ad bonitatem ipsius. Quicumque ergo de Deo negat quod ei convenit, vel ei adscribit quod sibi non convenit, derogat bonitati divinæ. Quod dupliciter accidere potest. Uno modo, tantum in corde, videlicet secundum solam opinionem intellectus, aut affectionem voluntatis : et hæc est blasphemia cordis. Secundo, quod talis derogatio per locutionem prodeat foras : et hæc dicitur blasphemia oris, et opponitur confessioni, quæ est fidei actus exterior. — Ponunt autem quidam tres blasphemiæ species : prima, quum Deo adscribitur quod ei non convenit; secunda, quum ab eo negatur quod sibi competit; tertia, quum creaturæ tribuitur quod Deo appropriatur. Sed secundum ista, duo prima non possunt proprie accipi diversæ species peccati blasphemiæ, quia non differunt nisi secundum negationem et affirmationem : quæ diversitas distinctionem specificam non inducit. Nam affirmatio et negatio per eamdem scientiam agnoscuntur, et per eamdem ignorantiam circa utrumque erratur, quum negatio per affirmationem probetur, quemadmodum primo Posteriorum habetur.

  2. Præterea, quum mortale peccatum sit illud quo separatur homo a primo principio spiritualis vitæ, quod est caritas, constat quod blasphemia ex suo genere sit peccatum mortale: derogat enim divino honori, et sic repugnat divinæ bonitati, quæ est caritatis objectum. Advertendum tamen, quod quum ea quæ ex subreptione contingunt, videlicet sine deliberatione, non sint peccata mortalia: ideo blasphemia si ex subreptione eveniat, sic quod homo propter passionis vehementiam, significationem verborum non pensat, neque considerat; tunc veniale peccatum erit, et non habet perfectam rationem blasphemiæ. Si autem advertat hoc quod dicit esse blasphemiam, tunc passio subita a peccato mortali non excusat: sicut nec ille qui ex subito motu iræ aliquem perimit, a mortali excusatur peccato.

  3. Insuper, quoniam dictum est quod blasphemia opponatur confessioni fidei; ideo habet in se infidelitatis peccatum, et addit super hoc, si adveniat detestatio veritatis. Gravatur quoque culpa blasphemiæ magis, si in verba exteriora prorumpat: sicut et laus Dei augetur et clarificatur per dilectionem et confessionem. Itaque, sicut infidelitas secundum suum genus est maximum peccatum, sic et blasphemia, additque supra culpam infidelitatis. Perfecta vero blasphemiæ ratio est, quum quis intendit derogare divinæ bonitati, loquendo convitia, non tantum secundum conceptionem intellectus, sed etiam secundum affectionem voluntatis detestantis et impedientis honorem divinum pro viribus. Quandoque autem dicitur quod excusatio culpæ sit maximum peccatum. Quod ideo dictum est, quia excusatio talis est circumstantia quædam aggravans omne peccatum.

  4. Amplius autem considerandum, quod in inferno est miserorum blasphemia: est enim illic detestatio bonitatis divinæ, videlicet justitiæ Dei. Nam quum in damnatis remaneat semper perversa voluntas, diligunt ea pro quibus puniuntur, vellentque, si possent, uti eisdem, pœnas quoque justas odiunt; et de peccatis commissis dolent, non quia ea secundum se odiunt, sed quoniam propter ea torquentur. Et ita detestantur justitiam Dei: et hæc cordis detestatio, est interior eorum blasphemia. Credibile etiam est, quod post resurrectionem erit in ipsis vocalis blasphemia, sicut in Sanctis laus vocalis. Denique, ut asserit Glossa super illud Apocalypsis sextodecimo, Æstuabant homines æstu magno, et blasphemabant nomen Dei habentis potestatem super has plagas:2 quamvis in inferno sciant se juste puniri, dolebunt tamen quod Deus tantam potestatem habet quod eis talia infert.

Footnotes

  1. Quæstio 13. ↩

  2. Apoc. XVI, 9. ↩

Chapter 323 of 761