Articulus 36
De peccato seu blasphemia in Spiritum Sanctum. 2. De speciebus ejus.
TRIPLEX insuper invenitur apud Doctores modus loquendi de peccato in Spiritum Sanctum.1 Antiqui enim Doctores, Athanasius, Hilarius, Ambrosius, Hieronymus, Chrysostomus, accipiunt peccatum in Spiritum Sanctum prout Spiritus Sanctus est nomen essentiale toti Trinitati et singulis personis conveniens (nam quælibet persona est spiritus, et sanctus); sive prout est nomen tertiæ personæ in divinis: et secundum hoc Matthæi duodecimo, dividitur blasphemia in Spiritum Sanctum contra blasphemiam in Filium hominis.2 Christus quippe quædam operabatur ut homo, manducando, bibendo, etc., quædam ut Deus, per virtutem divinitatis et Spiritus Sancti, mortuos suscitando, etc. Judæi igitur primo blasphemabant opera ejus humana, appellantes eum voratorem, etc.:3 et hæc dicitur blasphemia in Filium hominis; secundo, opera ejus divina, diabolo ejus adscribendo miracula:4 et ista est blasphemia in Spiritum Sanctum. — Augustinus autem in libro de Verbis Domini ait peccatum in Spiritum Sanctum esse finalem impœnitentiam, dum quis usque ad mortem in peccatis perseverat:56 quod fieri potest verbo, cogitatione, et actu. Et dicitur peccatum tale in Spiritum Sanctum, quoniam est contra remissionem peccatorum, quæ a Spiritu Sancto præstatur. — Alii vero dicunt peccatum in Spiritum Sanctum quod fit contra appropriatum Spiritui Sancto, cui appropriatur bonitas, sicut Patri potentia, Filio sapientia. Unde, sicut peccatum ex infirmitate est contra Patrem, peccatum ex ignorantia in Filium; sic peccatum ex certa malitia, id est ex electione mali, quum scilicet malitia propter se placet, est peccatum in Spiritum Sanctum, ut dicit Magister libro secundo. Quod dupliciter accidere potest. Primo, ex inclinatione habitus vitiosi, qui malitia dicitur: et hoc non est peccare in Spiritum Sanctum, sed quædam generalis peccati conditio. Secundo, quia contemnitur atque abjicitur quod mali electionem peccatumque impedit, ut sunt spes, timor, et alia quædam, quæ Spiritus Sanctus proprie operatur in nobis: et istud secundum tertium modum est peccare in Spiritum Sanctum. — Porro secundum primam et tertiam expositionem, peccatum seu blasphemia Spiritus Sancti est speciale genus peccati; non autem secundum expositionem Augustini: sic namque esse potest circumstantia cujuslibet generis peccati.
Præterea, sicut ex diversis libris Augustini colligitur, sex sunt peccata in Spiritum Sanctum, quæ etiam convenienter vocantur species peccati in Spiritum Sanctum, secundum tertium modum de isto peccato loquendo, videlicet præsumptio, desperatio, impœnitentia, obstinatio, impugnatio veritatis agnitæ, atque invidia gratiæ fraternæ. Quorum distinctio datur secundum ea (vel eorum contemptum) per quæ homo a peccati electione retrahitur: quorum sunt quædam ex parte divini judicii, quædam ex parte donorum Dei, quædam autem ex parte peccati. Avertitur enim homo a malo, considerando judicium Dei, in quo comprehenditur misericordia atque justitia: et ex consideratione misericordiæ concipitur spes, ex justitia vero oritur timor. Quum ergo peccator tollit a se spem, de misericordia Dei diffidendo, dicitur desperatio; quum vero timorem contemnit, præsumptio dicitur, dum quis præsumit gloriam sine meritis, aut veniam sine pœnitentia adipisci. Dona autem Dei quibus a peccato retrahitur, sunt duo, videlicet: Veritatis agnitio: contra quod committitur impugnatio veritatis agnitæ, dum homo veritatem fidei agnitam impugnat quatenus licentius peccet. Aliud est gratiæ interioris auxilium: cui renititur invidentia gratiæ fraternæ, dum homo non solum personæ fratris, sed gratiæ Dei crescentis in mundo, est invidens. Ex parte quoque peccati, sunt duo quibus homo merito a peccato retrahi debet. Primum est inordinatio seu turpitudo actus peccaminosi: et contra hoc ponitur impœnitentia, non secundum quod dicit permanentiam in peccato usque ad finem (sic namque est communis circumstantia culpæ), sed capitur hic impœnitentia pro proposito non pœnitendi. Aliud autem est parvitas et brevitas boni quod in peccato optatur: et hoc removetur per obstinationem, qua quis firmat propositum ut peccato inhæreat.
Footnotes
Chapter 324 of 761