Skip to the text

Articulus 37

  1. De irremissibilitate peccati in Spiritum Sanctum. 2. An quis peccare possit in Spiritum Sanctum, non præcedentibus aliis culpis.

  2. EX præostensis jam patuit quomodo peccatum tripliciter dicatur in Spiritum Sanctum. Si itaque peccatum in Spiritum Sanctum dicatur finalis impœnitentia, sic est simpliciter irremissibile, quia nec in præsenti nec in futuro dimititur. Secundum alias vero acceptiones dicitur irremissibile, non quod nequaquam remitti posset, quoniam omnipotenti medico nullius languor insanabilis exstat; sed quia ex se meritum habet ut nunquam ignoscatur: et hoc, dupliciter. Primo, ex parte pœnæ. Peccatum namque ex ignorantia et infirmitate aliquam excusationem habet, unde pœna ejus minui queat; peccatum vero ex certa malitia, nullam. Secundo, quantum ad culpam. Quemadmodum enim morbus corporalis insanabilis fertur, quia ex se habet rationem quod sanari non possit, quamvis Deus eum sanare posset; sic peccatum in Spiritum Sanctum, quia ea excludit et spernit per quæ remissio fit, ideo ex parte culpæ irremissibile est. Per hoc tamen non præcluditur via omnipotentiæ atque clementiæ Dei, per quam tales peccatores quasi miraculose interdum convertuntur.

  3. Præterea, si peccatum in Spiritum Sanctum, seu ex certa malitia, dicatur quia ex inclinatione habitus mali procedit; sic peccatum in Spiritum Sanctum non potest primo et ante alia peccata fieri: oportet namque ante habitum malum actus multos præcedere. Sed hoc non est proprie peccare in Spiritum Sanctum. Si autem peccatum in Spiritum Sanctum proprie accipiatur, utpote quia est ex contemptu eorum quæ peccata impediunt; tunc iterum non præcedit plerumque alia cuncta peccata. Scriptum est enim: Impius quum in profundum peccatorum venerit, contemnit.1 Potest tamen contingere quod aliquis in primo actu peccati in Spiritum Sanctum peccet per contemptum, tum propter libertatem arbitrii, tum propter varias prævias dispositiones, vel propter forte motivum ad malum seu debilem affectum ad bonum. Unde viris perfectis raro vel nunquam contingere potest, ut statim in principio in Spiritum Sanctum peccent, ut ait Origenes in libro Periarchon. In pluribus enim, tam in bono quam in malo, est successivus processus ab imperfecto ad perfectum. De justis nempe habetur: Justorum semita, quasi lux splendens, proficit et crescit usque ad perfectum diem.2

Footnotes

  1. Prov. xviii, 3. ↩

  2. Prov. IV, 18. ↩

Chapter 325 of 761